[Created: 31 October, 2024]
[Updated: 31 October, 2024] |
This is an e-Book from |
De iure regni apud Scotos, dialogus, authore Georgio Buchanano Scoto (Edinburgh: Printed by John Ross, Anno Do. 1579).http://davidmhart.com/liberty/Books/1579-Buchanan_DeJureRegni/Buchanan_DeJureRegni1579-ebook.html
,George Buchanan, De iure regni apud Scotos, dialogus, authore Georgio Buchanano Scoto (Edinburgh: Printed by John Ross, Anno Do. 1579).
To make this edition useful to scholars and to make it more readable, I have done the following:
[i]
CRIPSERAM ante annos complures, cum apud nos res turbulentissima essent, dialogum de regum Scotorum iure, in quo ab incunabulis ipsis (ut ita dicam) quod ius, quaeve potestas sit regibus et civibus inter se explicare sum conatus. Is liber cum pro tempore profuisse nonnihil sit visus, ut occluderet ora quibusdam, qui clamoribus importunis magis, qui tum erat rerum statum insectarentur, quam quid rectum esset ad rationis normam exigerent, rebus tamen paulo tranquillioribus ipse quoque arma deposita concordiae publicae libens consecravi. Nuper autem cum in eam disputationem inter schedas repertam incidissem, ac visus essem in ea multa videre, quae aetati tui (in ea praesertim rerum humanarum parte collocatae) essent necessaria, eam publicandam censui, ut mei in te studii esset testis, et tui erga cives officii te admoneret. Multa autem mihi faciunt fidem hunc meum conatum non inanem fore. In primis aetas nondum pravis opinionibus corrupta, et supra aetatem indoles ad praeclarissima quaeque capessenda sponte properans, et non modo praeceptoribus, sed omnibus recte monentibus in obtemperando facilitas, et in rebus examinandis iudicium et solertia, quo in genere nullius apud te magnopere pollet auctoritas, nisi [ii] probabili ratione confirmetur. Video etiam te naturae quodam instinctu ab adulatione, quae et tyrannidis est nutricula et legitimi regni gravissima pestis, adeo abhorrere, ut soloecismos et barbarismos aulicos non minus oderis quam qui sibi omnis elegantiae censores videntur, eos ament et affectent, et velut sermonis condimenta passim maiestates, dominationes, illustrates, et si qua alia magis sunt pudita aspergant. Ab hoc te errore quanquam et naturae bonitas et institutio rectorum in praesentia vendicent, tamen non nihil subvereri cogor ne blanda vitiorum altrix, prava consuetudo, animum adhuc tenellum in peiorem partem detorqueat, praesertim cum non ignorem quam reliqui nostri sensus facile sese praebeant seducendos. Hunc igitur ad te non modo monitorem sed etiam flagitatorem importunum, ac interim impudentem misi, qui in hoc flexu aetatis trans adulationis scopulos te comitetur, nec moneat modo, sed in via semel inita contineat, et si quid deflexeris, reprehendat et retrahat. Cui si parueris, tibi tuisque in praesentia tranquillitatem, et in futurum sempiternam comparabis gloriam. Vale Sterlini, anno salutis humanae 1579, die decimo Ianuarii.
[1]
CUM nuper e Galliis Thomas Maetellanus rediisset, eumque diligenter de statu rerum Gallicarum percontantus essem, caepi pro meo in illum amore hortari ut in curriculo ad gloriam instituto perserveraret, spemque optimam de progressu studiorum suorum conciperet. Nam si ego mediocri ingenio, re familiari prope nulla, saeculo inerudito, ita tamen cum temporum iniquitate conflixerum ut aliquid praestitisse videar, certe quibus feliciore seculo natis aetas, opes, ingenium abunde suppetunt, hi neque labore ab honesto instituto deterreri deberent, neque tot adminiculis adiuti desperare possunt. Pergerent igitur pro virili rem literariam illustrare, ac se suosque cives memoriae posteritatis commendare, Quod si paululum conniterentur, fore ut eam opinionem ex animis hominum tollerent, in frigidis orbis regionibus a literis, humanitate, omnique ingenii cultu homines tantum abesse quantum a sole abessent. Nam ut Afris et Aegyptiis, aliisque plerisque nationibus celeriores [2] animi motus, acrimoniamque maiorem ingenii natura indulserit, nullam tamen gentem ita prorsus damnavit ut ad virtutem et gloriam aditum ei praecluserit.
Hic cum ille de se (qui est eius pudor) modice, de me vero magis amanter quam vere locutus esset, eo tandem sermonis cursus nos pertraxit ut, ubi ille me de perturbato patriae statu rogasset, et ego ei quantum commodum mihi pro tempore videbatur respondissem, caeperim invicem eum rogare, quaenam vel Gallorum vel aliarum quas in Galliis convenisset gentium de rebus nostris esset opinio. Non enim dubitabam quin ipsa rerum novitas (ut solet) omnibus esset occasionem et materiam sermonum datura. “Quorsum,” inquit ille, “id ex me petis? Nam cum et rei gestae ordinem teneas, nec ignores quid maxima pars hominum loquatur, omnes propemodum sentiant, facile coniicere potes ex animi tui conscientia quae sit, vel saltem debeat esse omnium opinio.”
B. At enim quanto longius ceterae nationes absunt, eoque minores causas irae, odii, amoris, aliarumque perturbationum habent, quae animem a vero deflectere possunt, tanto plerunque et syncerius iudicant, et liberius quid sentiant eloquuntur. Eadem illa loquendi et conferendi cogitationes libertas multa eruit obscura, impedita explicat, dubia confirmat, et improbis os occludere, et infirmiores docere potest.
M. Visne tecum ingenue loquar?
B. Quidni?
M. Quanquam vehementer efferebar cupiditate videndi ex longinquo intervallo patriam, parentes, propinquos, et amicos, nihil tamen aeque hoc desiderium inflammabat atque voces imperitae multitudinis. [3] Etsi enim vel consuetudine me confirmatum, vel praeceptis doctissimorum hominum existimarem, tamen cum in rem praesentem ventum est, nescio quomodo animi mei molliciem caelare non potui. Nam cum faedum illud facinus non adeo pridem hic editum omnes uno ore detestarentur, auctorque incertus esset, vulgus, quod impetu magis fertur quam consilio regitur, paucorum culpam in omnes conferebat, et privati maleficii commune odium adeo in totam gentem redundabat, ut qui a suspitione erant remotissimi sceleris alieni infamia conflagrarent. Igitur dum haec velut calumniae procella conquiesceret, libenter in hunc portum confugi, in quo tamen vereor in scupulum impegerim.
B. Quamobrem vero?
M. Quia recentis criminis atrocitas animos omnium iamdudum accensos adeo inflammatura mihi videtur, ut nullus iam defensioni locus supersit. Qui enim non imperitorum modo, se eorum, qui sibi plus sapere videntur impetum sustinere potero? Qui non innoxii adolescentis in caede crudelitate inaudita nos contentos fuisse clamitabunt, nisi in faeminas (cui sexui etiam captibus urbibus hostes parcunt) novum immanitatis ederemus exemplum. A quo vero facinore dignitas ulla aut maiestas eos deterrebit, qui in reges ita saeviant? Aut quem misericordiae locum relinquent, quos neque sexus imbecillitas, nec aetatis innocentia represserit? Ius, mos, leges, respectus imperii, reverentia legitimi magistratus quem post haec vel retinebunt pudore, vel coercebunt metu, ubi summi imperii vis imfimorum patet ludibrio? Ubi sublato aequi iniqui, turpis honeste discrimine, publico prope [4] consensu in immanem degeneratur barbariem? Haec et his atrociora scio me cum in Gallias rediero auditurum, occlusis interim omnium auribus, nec defensionem nec satisfactionem admissuris.
B. At ego te facile hoc timore, nostramque gentem falso crimine liberabo. Nam si prioris atrocitatem sceleris tantopere execrantur, qui convenit severitatem in eo vindicando reprehendere? Aut si reginam in ordinem redigi moleste ferunt, prius est necesse ut probent. Igitur tu elige utrum e duobus atrox videri velis. Nam utrunque nec illi nec tu (modo vobis constare velitis) auc laudare aut vituperare potestis.
M. Ego vero caedem regis utique abominor, gaudeoque eius invidiam a publica conscientia remotam, et in paucorum improbitatem esse collatam. Hoc vero posterius facinus neque omnino vituperare nec laudare possum. Nam quod scelus ab omni hominum memoria maxime nefarium consilio et industria eruerint, sceleratos bello et armis persequantur facinus praeclarum et memorabile mihi videtur. Quod autem summum magistratum in ordinem redegerint, nomen regium, quod magnum atque sanctum semper apud omnes gentes fuit, contempserint, nescio quomodo accepturae sint omnes Europae nationes, illaeque imprimis quae sub imperio regio vivunt. Me certe, quanquam non ignorem quid ex adverso praetendatur, vel facinoris magnitudo vel novitas vehementer movet, eoque etiam magis, quod ex authoribus eius nonnulli mecum arcta consuetudine sunt coniuncti.
B. Iam propemodum videor videre quod non tam te fortasse commoveat, quam istos alienae virtutis iniquos [5] iudices, quibus satisfaciendum existimas, eorum ego tria potissimum genera statuo, qui manus istam iniectionem sint vehementer exagitaturi. Unum genus est perniciosissimum. In eo sunt tyrannicarum libidinum administri, qui nihil non iustum et honestum sibi credunt in quo regibus gratificari queant, quique non ex sua quanquam rem vi, sed dominorum libidine metiuntur. Hi sese alienae cupiditati adeo addixerunt, ut nullam sibi neque dicendi neque faciendi libertatem reliquerint. Ex hac secta priodierunt qui adolescentem innoxium nullis inimicitiarum causis, sed lucri, honoris, aulicaeque potentiae spe libidini alienae crudelissime mactaverunt. Isti autem cum reginae vicem se dolere simulant, non illius ingemiscunt miseriis, sed suae securitate prospectum volunt, praemiumque sceleratissimi facinoris quantum spe devorarunt, aegre sibi de faucibus ereptum ferunt. Hoc igitur genus hominum non tam oratione quam legum severitate et vi armorum reor castigandum. Alii toti rerum suarum sunt. Hi homines alioqui minime mali, non publica (quod videri volunt) iniuria, sed damnis anguntur domesticis, ideoque mihi magis egere videntur consolatione quam vel rationum vel legum remediis. Reliqua est imperita multitudo, quae omnia nova miratur, plurima reprehendit, neque quicquam rectum putat nisi quod ipsa aut facit aut fieri videt. Quantum enim a consuetudine maiorum receditur, tantum a iusto et aequo recedi putat. Hii, quia non malitia et invidia, neque respectu ullo rerum suarum ducuntur, fere doceri et de errore se deduci patiuntur, ac plerunque vi rationum convicti sese dedunt. Quod in causa religionis saepenumero his temporibus [6] experimur, et superioribus sumus experti, nec fere quisquam adeo ferus est, qui non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.
M. Istud certe verissimum esse non semel sumus experti.
B. Ut igitur cum hac multitudine agas, si clamosissimum et importunissimum quenque rogas quid de supplicio Caligulae, Neronis, aut Domitiani sentiat, neminem eorum tam addictum regio nomine fore puto, ut non iure poenas eos luisse fateatur.
M. Fortasse verum dicis. Sed iidem confestim clamitabunt eos non de tyrannorum suppliciis queri, sed iustorum regum indignas calamitates iniquo animo ferre.
B. Videsne igitur quam facile multitudo placari possit?
M. Nondum, nisi tu quid aliud dicas.
B. At paucis faxo intelligas. Vulgus (ut ais) tyrannorum caedem probat, erga regum adversam fortunam commovetur. Nonne igitur, si intelligat plane quod sit inter tyrannum et regem discrimen, posse fieri existimas ut in plaerisque sententiam suam mutet?
M. Istud si omnes faterentur, tyrannos iure occidi, magnus ad reliqua aditus nobis esset patefactus. Sed video quosdam nec spernendae quidem autoritatis viros, qui cum legitimos reges legum poenis subiiciant, tamen sacrosanctos esse velint tyrannos, praepostero certe nisi fallor iudicio, sed tamen pro eorum imperio quamlibet immoderato et intolerabili tanquam pro aris et focis depugnare sunt parati.
B. Ego quoque in complures nec semel quidem incidi, [7] qui istud ipsum pertinaciter defendant. Sed recte an secus commodius alio loco expendemus. Interea, si vis, hoc nobis sit positum ea lege, ut nisi posterius satis confirmatum tibi videatur, tuo arbitrio id ipsum retractare liceat.
M. Ista quidem lege non repugno.
B. Pugnantia igitur haec duo statuemus regem et tyrannum esse?
M. Statuamus.
B. Qui originem ergo causasque regum creandorum, quaeque sint regum in populos, populorum in reges officia explicaverit, nonne ex adverso quae ad naturam tyranni pertinent propemodum explicuisse tibi videbitur?
M. Ita arbitror.
B. Et imagine utriusque proposita, nonne vultus etiam intellecturum putas quodnam sit suum erga utrunque officium?
M. Verisimile est.
B. Contra vero in rebus dissimilimis quae sub eodem genere continentur, similitudines quaedam inesse possunt, quae imprudentes facile queant in errorum inducere?
M. Possunt procul dubio, in quoque potissimum genere, ubi qui deterior est, praestantioris personam facile assumit, nihilque magis student quam ut imperitis imponat.
B. Habesne aliquam in animo descriptam regis et tyranni imaginem? Nam si habes, magno labore me levabis.
M. Ego profecto utriusque quam habeam in animo [8] imaginem facile possem explicare, sed vereor ea ne sit impolita et informis. Itaque ne dum tu me refutes longior instituatur oratio, malo audire quid tu sentias, qui et aetate et rerum usu prior es. Nec aliorum modo sententias teneas, sed ipse etiam multorum et mores et urbes videris.
B. Ego vero id faciam, ac libens, neque tam meam quam veterum sententiam explicabo quo magis sit authoritas oratione, ut quae non temporis conficta sit, sed ex eorum opinionibus excepta qui, cum extra praesentem controversiam fuerint, non minus diserte quam breviter suum iudicium protulerunt sine odio, sine favore aut invidia, quorum causae procul ab illis aberant. Eorumque potissimum sententiis utar, non qui in umbris et ocio consenuerunt, sed qui domi forisque in civitatibus bene constitutis virtute et consilio floruerunt. Sed priusquam eos proferam testes, pauca ex te exquirere volo, ut cum in rebus quibusdam, nec iis exiguis, consenserimus, non sit mihi necesse de cursu instituto digreti, et in perspicuis et prope notis vel explicandis vel confirmandis immorari.
M. Ita faciendum censeo. Ac si quid vis, roga.
B. Putas ne tempus quoddam fuisse, cum homines in tuguriis atque etiam antris habitarent, ac sine legibus, sine certis sedibus palantes vagarentur? Congregarenturque prout vel animi libido ferebat, vel commoditas aliqua utilitasque communis eos conciliabat?
M. Ego vero istud credo, cum sit et ordini naturae consentanteum, et omnibus prope omnium gentium historiis testificatum. Eius vitae rudis et incultae Troianis etiam temporibus in Sicilia describit imaginem Homerus.
[9]
Nec fora conciliis fuerunt, nec iudice: tantum
Antra colunt umbrosa. Altis in montibus aedes
Quisque suas regit, uxorem, natosque, nec ulli
In commune vacat socias extendere curas.
Eisdem etiam temporibus Italia nihil cultior fuisse dicitur, et ex fertilissimis prope totius orbis regionibus facile sit coniecturam facere quanta tum solitudo et vastitas in citerioribus fuerit.
B. Utrum vero existimas naturae magis consentaneum, vitamne illam vagam et solitariam, an concilia coetusque hominum concordes?
M.
Coetus hominum procul dubio, quos
Ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi
Primum congregavit, ac iussit,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Maenibus, atque una portarum clave teneri.
B. Quid, tu utilitatem priam ac summam conciliatricem hominum fuisse arbitraris?
M. Quidni? Qui hominum causa homines fuisse generatos audierim ex hominibus doctissimis.
B. Magnum profecto videtur quibusdam utilitas habere vim ad societatem publicam humanis generis et constituendam et continendam. Sed est, nisi fallor, congregandorum hominum causa longe antiquior, et communitatis eorum inter ipsos multo prius et sanctius vinculum. Alioqui, si commodi sui privatim quisque velit habere rationem, vide ne illa ipsa utilitas solveret potius quam coniungeret humanam societatem.
M. Fortasse id verum sit. Sed quae sit altera illa communionis hominum origo audire cupio.
B. Ea est quaedam naturae vis, non hominibus sed mansuetioribus etiam aliorum animantium indita, [10] ut si etiam absint utilitatis illa blandimenta, tamen cum sui generis animantibus libenter congregentur. At de caeteris in praesentia nihil attinet disputare. Homini certe a natura hanc vim tam videmus alte impressam, ut si quis omnibus eis rebus abundet quae vel ad incolumitatem tuendam, vel ad voluptatem et animorum oblectationem comparatae sunt, sine hominum commercio vitam sibi insuavem sit existimaturus. Quin et illi ipsi, qui cupiditate scientiae et studio veri investigandi se a turba removerunt et in secretos abdiderunt recessus, neque perpetuam animi contentionem ferre diutius potuerunt, nec si quando eam remisissent in solitudine se continere poterant. Sed illa ipsa secreta sua studia libenter proferebant, et velut in communem utilitatem elaborassent, in medium conferebant sui laboris fructum. Quod si quis est, qui omnino solitutine capiatur, caetusque hominum fugiat ac devitet, id magis animi morbo quam vi naturae fieri existimo, qualem Timonem Atheniensem accepimus, et Corinthium Bellerophontem,
Qui miser errabat Elaeis solus in oris,
Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans.
M. Non admodum hic abs te dissentio. Sed unum est abs te hic positum naturae nomen, quod et ego saepe magis consuetudine loquendi usurpo quam intelligo. Et ab aliis ita varie et in tam multas res accommodatur, ut plaerunque dubitem ad quam potissimum eam referam.
B. Ego profecto nihil aliud in praesentia intelligi volo, quam lucem animis nostris divinitus infuasam. Nam cum Deus sanctius hoc animal, mentisque capacius [11] altae, et quod dominari in caetera possit, formavit, non modo corpori eius oculos dedit, quibus ducibus adversa quae essent suae conditioni fugerent, quae commodo, sequeretur, sed animo etiam velut lumen quoddam praetulit, quod turpia ab honestis secerneret, hanc vim alii naturam, alii naturae legem vocant. Ego profecto divinam existimo, planeque illud habeo persuasum, quod
Nunquam aliud natura, aliud sapientia dicat.
Eius porro legis velut compendium, quod totam paucis complecteretur, Deus nobis tradidit, ut ipsum scilicet ex animo diligeremus, ac proximos velut nos ipsos. Huius legis omnes sacrorum voluminum libri qui ad mores formandos pertinent nihil aliud quam explicationem continent.
M. Igitur humanae societatis non tu oratorem aliquem aut iureconsultum, qui homines dispersos colligeret, sed ipsum Deum authorem putas?
B. Ita profecto est. Ac iuxta Ciceronis sententiam nihil quidem quod in terris fiat principi illi Deo, qui hunc mundum regit, acceptius puto quam caetus hominum iure sociatos, quae civitates appellantur. Harum civitatum partes similiter inter se iunctas esse voluit , atque cuncta corporis nostri membra inter se cohaerere, mutuis constare officiis et in commune elaborare, pericula communiter propellere, utilitates prospicere, eisque communicandis omnium inter se benevolentiam devincere.
M. Igitur non utilitatem tu, sed legem illam divinam ab initio rerum nobis insitam conveniendi in unum caetum multu augustiorem et diviniorem causam statuis.
B. Non quidem illam ut iusti et aequi matrem, ut [12] quidam voluerunt, sed potius ancillam et civitatis bene constitutae e custodibus unam?
M. Hic quoque facile tibi assentior.
9. B. Iam, velut in corporibus nostris, ut quae inter se pugnantibus constant principiis, morbi (hoc est perturbationes) et intestini quidam existunt tumultus, similiter in his maioribus corporibus, id est civitatibus, fieri necesse est, ut quae ex diversis et quodam modo pugnantibus hominum generibus, ordinibus, conditionibus, naturisque coeant, et eorum etiam hominum qui non
Idem eadem poscunt horam durare probantes.
Brevi certe eas dissolvi et interire necesse est, nisi abhibeatur velut medicus perturbationum sedator, qui temperamento aequabili et salubri infirmiores partes fomentis confirmet, redundantes humores compescant, et ita singulis membris consulat, ut neque partes imbecilliores inopia alimenti tabescant, neque validiores plus aequo luxurient.
M. Ita plane est necesse.
B. Qui in corpore hoc praestabit, quo nomine eum appellabimus?
M. De nomine non sum admodum soliticus. Quocunque enim censeatur, virum praestantissimum ac plane Deo similimum eum iudico. Qua in re sapentia maiorum multum prospexisse mihi videtur, qui rem per se pulcherrimam nomine etiam splendidissimo decorarunt. Regem enim opinor intelligis, cuius vocabuli ea vis est, ut rem quidem per se maximam et excellentissimam pene oculis cernendam subiiciat.
B. Recte sentis. Eam enim voce Deum compellamus. Nullum enim aliud habemus augustius vocabulum quo naturae illius excellentis declaremus praestantiam, [13] neque convenientius, quo paternam erga nos curam et studium significemus. Quid alia colligam, quae ad munus regis significandum transferimus? Agamemnon populorum pastor, item dux, princeps, gubernator. Quibus omnibus ea significatio subest, ut ostendant reges non sibi, sed populo creatos esse. Iam quod de nomine satis inter nos convenit, si videtur, disseramus iisdem quibus ingressi sumus insistentes vestigiis.
M. Quibus tandem?
B. Meministi quid nuper dictum sit, civitatem corpori nostro persimilem videri, motus civiles morbis, medico regem? Si igitur officium medici quale sit intellexerimus, non longe opinor aberimus ab officio regis.
M. Fieri potest. Nam caetera quae tu enumerasti persimilia ac pene germana mihi sunt visa.
B. Noli expectare ut minima quaeque hic excutiam. Neque enim temporis angustia id patitur, nec ipsa res exigit. Sed si in summa haec inter se conveniant, caetera facile tibi subiicies.
M. Tu vergo perge ut facis.
B. Scopus etiam idem videtur utrique propositus.
M. Quinam?
B. Corporis (qui adhibentur curando) incolumitas.
M. Intelligo. Alter enim humanum, alter civile corpus incolume in suo statu tueri quatenus rei natura fert, et morbo affectum ad iustam valetudinem reducere debet.
B. Recte intelligis. Duplex enim est utriusque officium: alterum in tuenda valetudine bona, alterum in restituenda, si morbo fuerit labefactata.
[14]
M. Assentior.
B. Utrinque enim morbi sunt similes.
M. Ita videtur.
B. Nam et sua quaedam nocet utrique redundantia rerum noxiarum et necessarium inopia. Et utrunque corpus prope pari ratione curatur. Nempe vel extenuatum nutricando et leniter fovendo, vel plenum et redundans supervacuaorum egestione levando et moderatis laboris exercendo.
M. Ita est. Sed hoc interesse videtur, quod in altero humores, in altero mores ad iustam quandam temperiem sunt reducendi.
B. Rem tenes. Civilis enim corporis, velut et naturalis, suum quodam est temperamentum, quam rectissime opinor iusticiam appellabimus. Ea enim est quae singulis prospicit partibus, et curat ut in officio constent. Ea interim sanguis missione, interim noxiorum exilio velut egestione redundantia egerit. Interim animos demissos et meticulosos excitat, et diffidentes consolatur, et ad illam quam dixi temperiem totum corpus reducit, reductumque commodis laboribus exercet, et certo laboris et ocii praescripto temperamento restitutam valitudinem, quoad eius fieri potest, conservat.
M. Caetera tibi facile assentior, nisi quod civilis corporis temperamentum in iusticia collocas, cum vel ipso nomine et professione temperantia has partes sibi vendicare iure suo videatur.
B. Nihil admodum referre puto utri hunc honorem deferas. Nam cum omnes virtutes quarum vis in actione cernitur, in mediocritate quadem et aequabilitate sint positae, ita quodam modo inter se connexae [15] sunt et cohaerent, ut unum omnibus officium esse videatur, id est cupiditatum moderatio. Ea quocunque in genere versatur, non admodum refert utro nomine voces, quanquam illa moderatio quae in rebus communibus et hominum inter se commerciis posita est commodissime mihi nomine iusticiae intelligi posse videatur.
M. Hic tibi facillime assentior.
B. In rege autem creando hoc opinor veteres fuisse sequutos, ut si quis inter cives esset singulari praestantia, reliquosque omnes aequitate et prudentia antecellere videretur, ut in apum alvearibus fieri traditur, regnum am eum ultro deferebant.
M. Credibile est ita factum.
B. Quid si nemo unus qualem diximus in civitate inveniretur?
M. Iure illo naturae cuius ante meminimus, par imperium in pares usurpare non potest, ut inter eos, qui caetera sunt pares, imperandi et parendi etiam vices sunt pares.
B. Quid si populos annuae ambitionis taedio unum aliquem non plane omnibus virtutibus regiis praeditum, sed vel nobilitate, vel divitiis, vel rebus bello gestis insignem, regnem velit eligere? Nonne et hunc opinio iure existimabimus regem?
M. Optimo. Populo enim ius est, ut imperium cui velit deferat.
B. Quid si hominum acutum, non tamen eximia artis peritia praeditum, adhibeamus ad morborum curationem? Huncne statim medicum, ubi ab universis fuerit electus, arbitramur?
M. Minime. Doctrina enim, et multarum artium [16] experentia, non suffragiis fit medicus.
B. Quid in caeteris artibus artifices?
M. Eandem rationem esse omnium reor.
B. Regnandine aliquem artem esse putas?
M. Quidni?
B. Potesne rationem reddere cur ita credas?
M. Videor mihi posse. Nempe quae in aliis artibus reddi solet.
B. Quam dicis?
M. Omnium enim artium ab experentia profecta sunt initia. Nam cum plerique temere ac nulla ratione multa aaggrederentur, alii autem propter exercitationem et consuetudinem eadem illa callidius facerent, animadversis utrinque eventis et perpensis eventorum causis, homines acuti praeceptorum quendam ordinem digesserunt, eamque descriptionem artem appellarunt.
B. Potest ergo simili animadversione ars aliqua regia describi, ut medicinae.
M. Opinor posse.
B. Quibus ex praeceptis ea constabit?
M. Non habeo in promptu dicere.
B. Quid si ex aliarum artium collatione id investigemus?
M. Quo pacto?
B. Hoc pacto. Grammaticorum quaedam sunt praecepta, et medicinae, et agriculturae.
M. Intelligo.
B. Nonne praecepta illa grammaticorum et medictorum artes ac leges etiam appellabimus, et ita in caeteris?
M. Ita prorsus videtur.
B. Quid civiles leges? Regiaene artis praecepta quaedam [17] tibi videntur.
M. Videntur.
B. Has igitur tenere decet eum qui rex censeri velit.
M. Ita videtur.
B. Quid qui non tenet? Etiam si populus eum regnare iusserit, regem eum appellandum censes?
M. Hic facis ut haeream. Nam si consentire cum superiore oratione velim, populi suffragi non magis regem quam alium quemvis artificem facere possunt.
B. Quid hic agendum censes? Nam nisi regem suffragiis electum habeamus, vereor ne legitimum ullum habituri simus.
M. Ego quoque idem istud vereor.
B. Visne igitur quod in artium comparatione postremo nobis postum est diligentius excutiamus?
M. Fiat, siquidem tibi ita videtur.
B. Praecepta artificum nonne in singulis artibus leges vocavimus?
M. Factum.
B. At vereor ne satis circumspecte id a nobis sit factum.
M. Quamobrem?
B. Quia absurdum videretur, qui artem quamlibet teneret, eum tamen artificem non esse.
M. Absurdum.
B. Sed qui quod artis officium est praestet, eum artificem existimabimus, sive id sponte naturae sive perpetua constantique ratione et facultate quadam faciat.
M. Ita reor.
B. Qui hanc igitur recte quidvis faciendi vel rationem vel prudentiam teneat, eum artificem appellabimus, modo exercitatione facultatem comparaverit.
M. Rectius quam illum alterum, qui nuda praecepta [18] absque usu et exercitatione habeat.
B. Praecepta igitur illa non existimabimus artem esse?
M. Minime. Sed artis quandam similitudinem, aut verius umbram.
B. Quae est ergo facultas illa civitatum gubernatrix, quam civilem sive artem sive scientiam vocabimus?
M. Prudentiam mihi velle dicere videris, ex quo velut fonte leges omnes, si modo societati hominum conservandae sint utiles, proficisci ac derivari oportet.
B. Rem attigisti. Haec igitur si summa et perfecta in quopiam esset, tum natura, non suffragiis, regem esse diceremus, liberamque rerum omnium potestatem ei traderemus. Sin talem non reperiamus, qui proxime ad illam excellentiam naturae praestantiam accesserit, ὡsimilitudinem quandam in eo veri regis amplexi etiam regem appellabimus.
M. Appellemus, si ita videtur.
B. Et quoniam adversus animi affectiones quae possunt et plaerunque solent avertere a vero ne satis firmus sit timemus, legem ei velut collegam, aut potius moderatricem libidinum, adiicemus.
M. Non censes igitur rerum omnium arbitrium penes regem esse debere.
B. Minime. Nam eum non solum regem, sed etiam hominem esse memini, multa per ignorantiam errantem, multa sponte peccantem, multa prope invitum, quippe animal ad omnem favoris et odii auram facile mutabile. Quod vitium naturae magistratus augere etiam solet, adeo ut hic potissimum sententiam illam ex comaedia veram esse comperiam, omnes licentia deteriores fieri. Quamobrem legem ei adiungendam censuerunt homines [19] prudentissimi, quae vel ignoranti viam ostendat, vel aberrantem in viam reducat. Ex his opinor intelligis ὡς ἐν τύπῳ quodnam ego veri regis officium esse rear.
M. De causa creandorum regum, de nomine, deque officio plane mihi satisfecisti. Neque tamen si quid adiicere velis repugnabo. Etsi vero animus ad ea quae restare videntur properat, unum tamen quod in tota oratione tua nonnihil offendebat, non puto silentio praetereundum, quod videlicet subiniquus regibus videaris. Idque ipsum etiam antea de te frequenter eram suspicatus, cum te respublicas antiquas Venetorumque civitatem adeo profuse laudantem saepe audivissem.
B. Non tu recte hic de me sentiebas. Neque enim ego apud Romanos, Massilienses, Venetos, et si qui alii fuerunt apud quos potentiora fuerint legum quam hominum imperia tam suspicio diversam civitatis administrandae rationem quam aequitatem, neque multum referre puto rex, dux, imperator an consul vocetur qui praesit, modo illud teneatur, eum aequitatis tuendae causa in magistratu esse collocatum. Imperium enim modo sit legitimum, non est quod de nomine eius contendamus. Nam et quem nos Venetorum ducem vocamus, is nihil aliud est quam rex legitimus, et consules primi non modo regum insignia, sed imperium etiam retinuerunt. Id modo intererat, quod non unus, sed duo praeerant (quod etiam in perpetuis Lacedaemoniorum regibus fieri solitum non ignoras), qui non in perpetuum, sed in annum creabantur. Illud igitur quod initio diximus tenere semper oportet, reges primum tuendae aequitati fuisse constitutos. [20] Id illi si tenere potuissent, imperium quale acceperant tenere perpetuo potuissent, hoc est liberum et legibus solutum. Sed (ut humana sunt omnia), statu rerum in peius prolabente, quod publicae utilitatis causa fuerat constitutum imperium in superbam dominationem vertit. Nam cum libido regum pro legibus esset, hominesque in potestate infinita et immoderata collocati sibi non temperarent, sed multa gratiae, multa odiis, multa privatis commoditatibus indulgerent, regum insolentia legum fecit desiderum. Leges igitur hac de causa inventae sunt a populis regesque coacti non sua in iudiciis licentia, sed quod populus in se dedisset iure uti. Multis enim edocti erant experimentis melius libertatem legibus quam regibus credi, cum alteri multis de causis a vero deflecti possent, alterae adversus preces et minas surdae unum et perpetuum tenorem servarent. Regibus igitur caetera liberis hic unus imperio modus est praefinitus, ut suas actiones et orationem ad legum praescripta conformarent, et praemia paenasque maxima societatis continendae vincula ex earum sanctionibus dividerent. Denique (quemadmodum ait summus administrandae reipublicae magister) ut rex esset lex loquens, lex rex mutus.
M. Statim ab initio ita reges laudaveras, ut eorum maiestatem prope augustam et sacrosanctam faceres. Nunc vero, velut paenitentia revocatus, nescio quibus angustiis eos concludis, et in legum prope dicam ergastula coniectis ne liberam quidem orationem permittis. Me autem ex magna spe deiecisti. Sperabam enim fore ut rem (iuxta clarissimum historiae authorem) inter deos homines pulcherrimam vel tua [21] sponte, vel a me admonitus in orationis cursu, in suum splendorem restitueres, quam tu omnibus ornamentis spoliatam in ordem redegisti. Et qui primus in orbe terrarum fuit magistratus, eum angustis circumspectum cancellis prope contemptibilem, nulli certe sano reddisti optandum. Quis enim sanae mentis non in mediocri fortuna subsistere privatus malit, quam in perpetuis molestiis aliorum intentus negotiis, suae rei negligens totae vitae cursum ad alienas rationes componere? Quod si ista regnandi ubique proposita sit conditio, vereor ne maior penuria regum sit futura, quam in prima nostrae religionis infantia fuerit episcoporum. Nec miror si ad hanc formulam spectentur reges, olim a pascuis et ab aratro petitos, qui praeclarum istum honorem acciperent.
16. B. Vide quaeso quanto in error verseris, qui non fruendae iusticiae, sed voluptatis causa reges a populis et nationibus expetitos putes, neque honori locum esse existimes ubi divitiae et voluptates non affluant. Qua in re quantum eorum amplitudini detrahas cogita. Id quo facilius intelligas, confer mihi aliquem ex iis quos tu videris regum velut puellarum puppam vestitum, et ad inanem pompam magno cum fastu, ingenti turba stipatum produci, cuius tu similitudinem in eo quem describimus rege desideras. Confer inquam istorum aliquem cum eis, qui olim clari fuerunt, quorum etian nunc vivit vigetque et ad posteros celebratur memoria. Illi profecto tales fuerunt qualem ego modo designavi. Audistine unquam fando Macedonem illum Philippum cum vetulae ut suam causam audiret roganti, respondisset sibi non esse ocium, illaque subiecisset, igitur ne sis rex. [22] Audistine inquam ab anu paupercula regem tot bellorum victorem, tot gentium dominatorem sui admonitum officii paruisse, et quod regum esset munus agnovisse? Confer igitur hunc Philippum cum regibus non modo maximis qui nunc in Europa sunt, sed cum omni vetustatis memoria. Nullum profecto comperies prudentia, fortitudine, laborum patientia parem, paucos magnitudine ditionis aequales. Agesilaum, Leonidam, caeterosque Lacedaemoniorum reges si enumerem (at quantos viros?) obsoleta videbor exempla proferre. Unum tamen Lacenae puellae dictum silentio praeterire non possum. Ea est Gorgo Cleomedis filia. Haec cum videret servum hospiti Asiatico soccos detrahentem accurrens ad patrem exclamavit, pater, hospes manus non habet. Quo ex puellae dicto de tota Laconica disciplina, regumque domestica consuetudine facile iudicare potes. At qui ex hac rustica sed virili disciplina prodierunt, haec qualiacunque sunt pepererunt. Ex ista vero Asciatica, qui maxima regna per manus a maioribus tradita per luxuriam et ignaviam amiserunt. Et, ut veteres omittam, talis fuit non adeo pridem apud Galecos Pelagius, qui in Hispania Saracenorum opes primus labefactavit, apud hunc quamvis
Ignemque laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra: Adeo tamen Hispanos reges eius non pudet, ut in maxime gloria ponant quod ab eo sint oriundi. Sed cum hic locus longiorem postulet disputationem, unde sumus digressi redeamus. Nam quod tibi sum pollicitus ostendere quam primum cupio, non a me confictam fuisse hanc regnandi formulam, sed clarissimis omnis memoriae viris idem visum fuisse. Breviterque unde haec [23] hauserim fontes commonstrabo. Libri sunt Marci Tullii Ciceronis omnium consensu laudatissimi qui De Officiis inscribuntur. Horum e secundo libro haec ad verbum sunt:
Mihi quidem non apud Medos solum, ut ait Herodotus, sed etiam apud maiores nostros iusticiae fruendae causa videntur olim bene morati reges constituti. Nam cum premeretur initio multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, ad unum aliquem fugiebant virtute praestantem, qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque constituendarum legum fuit causa quae regum. Ius enim semper est quaesitum aequabile. Neque enim aliter esset ius. Id si ab uno bono et iusto viro consequebantur, erant eo contenti; cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iusticia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero, ut iidem prudentes haberentur, nihil erat, quod homines his auctoribus non posse consequi se arbitrarentur.
Vides ex his verbis opinor quam et regum et legum expetendarum Cicero causam fuisse existimet. Possem hic testem et astipulatorem laudere Xenophontem, non minus rebus bello gestis quam philosophiae studio nobilem, nisi eum tam familiarem tibi esse scirem ut eius omnes sententias notas habeas. Platonem et Aristotelem, etsi non ignoro quanti eos facias, in praesentia omitto. Malo enim e mediis rerum ctionibus homines illustres, quam e gymnasiorum umbris accersere in subsidium. Stoicum regum regem, qualis a Seneca in Thyeste discribitur, multo minus sum [24] arbitratus tibi a me producendum. Non tam quod illa veri regis imago perfecta non sit, quam quod illud principis boni exemplar magis animo informari quam aliquando sperari potest. Sed et ne in iis quos produxi calumniae locus esset, non e solitudine Scytharum reges proposui, qui vel suos distringerent equos, vel aliud operis quod multo magis a nostris moribus abhorreret facerent, sed e media Graecia, et qui illis ipsis temporibus quibus omnibus honestis artibus Graeci fuerunt florentissimi, aut maximis nationibus aut bene moratis praeerant civitatibus, et ita praefuerunt ut et vivi apud suos in maximo fuerint honore, et mortui posteris praeclaram sui memoriam reliquerint.
M. Hic ego si postules quid sentiam, vix audeo fateri tibi vel meam inconstantiam vel timiditatem, vei si quo alio nomine tibi libeat id vitium appellare. Nam quoties ista, qua a te modo recitata sunt apud historiae praestantissimos lego scriptores, vel a sapientissimis hominibus, quorum autoritatem non ausim defugere, laudari audio, et ab omnibus bonis probari, non modo vera, recta, syncera, sed etiam fortia et splendida mihi videntur. Rursus quoties oculos ad nostri temporis munditias et elegentiam refero, antiquitas illa sancta et sobria, sed horrida tamen et nondum satis expolita fuisse videtur. Sed haec fortasse alias per ocium. Nunc vero si quidem videtur, quod instituisti perge prosaequi.
B. Visne igitur ut breviter quae dicta sunt colligamus? Ita maxime intelligemus quid sit praeteritum et, si quid temere sit concessum, facillime retractabimus.
M. Maxime.
B. Primum igitur convenit inter nos, homines a natura [25] ad societatem et vitae communionem esse factos.
M. Convenit.
B. Eius quoque societatis custodem regem electum, virum summa virtute praestantem.
M. Ita est.
B. Et velut hominum inter ipsos discordiae necessitatem regis creandi attulerunt, ita regum in subditos iniuriae in causa fuerunt ut leges desyderaremus.
M. Fateor.
B. Leges igitur specimen artis regiae, ut praecepta medicinae artis medicae censuimus.
M. Sic est.
B. Tutius autem esse (quoniam in neutro singularem et exactam suae artis peritiam posuimus) ut uterque ex artis illis praescriptis quam temere curet videtur.
M. Tutius certe.
B. Artis autem medicae praecepta non unius generis visa sunt.
M. Quo pacto?
B. Quaedam enim sunt tuendae valetudinis, alia instaurandae.
M. Recte.
B. Quid regiae artis?
M. Totidem opinor sunt genera.
B. Proximum ergo videtur ut consideremus illud. Putesne medicos omnes morbos et eorum remedia ita exacte tenere posse, ut nihil praeterea ad eorum curationem requiri posset?
M. Minime. Nam et multa morborum genera nova omnibus fere seculis suppullulant, et nova item singulorum remedia singulis prope annis aut hominum industria reperiuntur, aut e regionibus longinquis [26] apportantur.
B. Quid civitatum leges?
M. Eadem certe videtur earum ratio.
B. Igitur nec omnes morbos medici, nec civitatum reges, ex artium suarum quae scripta quidem traduntur praeceptis vel vitare vel sanare possunt.
M. Non posse arbitror.
B. Quid si igitur vestigemus quibus de rebus leges in civitatibus sanciri possint, quae vero legibus comprehendi non possunt.
M. Operae pretium faciemus.
B. Permultae et permagnae mihi res videntur, quae nullis legibus contineri queant. Primum omnia quae in deliberationem futuri temporis cadunt.
M. Omnia.
B. Deinde multa praeterita, qualia sunt ea in quibus veritas coniecturis quaeritur, testibus confirmatur, aut tormentis exprimitur.
M. Scilicet.
B. In his igitur quaestionibus explicandis quae erunt regis partes?
M. Non longo hic opus esse video sermone, cum reges in iis quae in provisione futuri temporis posita sunt adeo sibi non arrogent summam potestatem, at ultro prudentiores in consilium sibi advocent.
B. Quid in his quae coniecturis colliguntur, testibus convincuntur, qualia sunt caedis, adulterii, veneficii crimina?
M. Ista causidicorum ingeniis excutiuntur, eruuntur solertia, eaque fere iudicum sententiis permitti video.
B. Et recte fortasse. Nam si rex privatas singulorum civium causas audire velit, quando ei vacabit de [27] bello, de pace, de iis negotiis quae reipublicae incolumitatem continent et conservant cogitare? Denique quando licebit nihil agere?
M. Nec ego rerum omnium cognitionem ad unum regem velim deferri, neque si deferatur unus omnibus omnium causis sufficere poterit. Itaque placet mihi magnopere consilium illud non minus sapiens quam necessarium quod Mosi socer dedit, de oneri iudicandi in multos partiendo. De quo non dicam pluribus, quando historia omnibus est nota.
B. Sed et hi iudices opinor ex legum prescripto ius dicent.
M. Dicent profecto. Sed, ut video, pauca sunt de quibus legibus caveri possit, praeut illa sunt de quibus non possit.
B. Accedit alia res non minoris difficultatis, quod nec ea omnia de quibus leges rogantur praescriptionibus certis contineri possunt.
M. Quo pacto?
B. Iuris prudentes qui plurimum suae arti tribuunt, quique se iusticiae sacerdotes haberi volunt, negociorum tantam esse multitudinem confitentur ut prope infinita videri possit, quotidieque in civitatibus nova flagitia, velut ulcerum genera, provenire aiunt. Quid hic aget legum lator, qui leges ad praesentia et praeterita accomodat?
M. Non multum, nisi divinus quispiam sit.
B. Accedit et alia, nec ea parva quaedam difficultas, quod in tanta conditionis humanae inconstantia nihil ulla fere ars in universum stabile et firmum praecipere potest.
M. Nihil verius.
[28]
B. Tutius igitur videtur esse et perito medico de salute aegrotantis, et regi de statu civitatis credere. Nam et medicus praeter artis praescriptum infirmum vel consentientem, vel interim invitum, saepe sanabit. Et rex novam et tamen utilem legem civibus aut persuasis aut etiam invitis imponere potest.
M. Non video quid vetet.
B. Haec autem uterque cum facit, num tibi videtur praeter legem quisque suam facere?
M. Mihi quidem ex arte uterque. Nam ante posuimus non illam quae praeceptis constat artem esse, sed vim animo comprehensem, qua in materia pertractanda quae artibus est subiecta artifex uti solet. Illud autem (siquidem ex animo loqueris) gaudeo, te veritatis ipsius velut interdicto coactum ut regem unde vi deiectus erat, eo restitueres.
B. Mane. Nondum omnia audisti. Est enim in legum imperio aliud incommodum. Lex enim, quasi pertinax et imperitus quispiam officii exactor, nihil rectum putat nisi quod ipsa iubet. Apud regem vero infirmitatis et temeritatis est excusatio, et veniae in errore deprehenso locus. Lex surda, inhumana, inexorabilis est. Adolescens lubricum aetatis causatur, mulier infirmitatem sexus, alius paupertatem, ebrietatem, amicitiam. Quid ad haec lex? I, lictor, collige manus, caput obnubito, verberato, arbori infaelici suspendito. Non ignoras autem quam sit periculosum in tanta hominum fragilitate in sola innocentia spem salutis habere collocatam.
M. Rem procul dubio periculi plenam narras.
B. Haec certe quoties in mentem veniunt quosdam nonnihil commoveri video.
[29]
M. Nonnihil mihi narras.
B. Itaque cum quae supra nobis posita sunt diligentius mecum expendo, vereor ne in hac parte medici et regis collatio satis commode introducta videatur.
M. Qua in parte?
B. Cum utrunque a praeceptorum servitute liberavimus et prope liberam curandi potestatem dedimus.
M. Quid hic te potissimum offendit?
B. Ubi audieris, tum ipse iudicabis. Duae a nobis positae sunt causae cur non expediat populis ut reges legibus solverentur: amor videlicet et odium, quae animos hominum in iudicando transversos agunt. At in medico timendum non est ne quid per amorem peccet, quippe qui ab aegroto valetudine restituta etiam speret mercedem. Quod si medicum aegrotus precibus, pollicitationibus et pecunia adversus caput suum sollicitari intelligat, alium accersere medicum licebit; aut, si altera copia non erit, tutius esse reor a libris quantumvis surdis remedium quam a medico corrupto petere. Quod autem de legum immanitate questi sumus, vide an satis nobis constemus.
M. Quomodo?
B. Regem optimum, qualem magis animo quam oculis videre possumus, nullis legibus astringendum censuimus.
M. Nullis.
B. Quamobrem?
M. Opinior quia, iuxta Paulum, ipse et sibi et aliis esset lex, ut cuius vita exprimat quod legibus iubetur.
B. Recte iudicas, et quod tu magis fortasse mireris, aliquot ante Paulum seculis hoc ipsum viderat Aristoteles naturam sequutus ducem. Quod ideo dico, ut [30] quod ante probatum fuerat manifestius videas, eandem scilicit Dei et naturae vocem esse. Verum ut quod instituimus agamus, qui leges primi condiderunt, quid eos spectasse dicemus?
M. Aequitatem opinor, ut antea dictum est.
B. Ego nunc non id quaero, quem finem spectarint, sed potius quod exemplar sibi proposuerint.
M. Istud etsi fortasse intelligo, velim tamen explices ut, si recte sentio, meum iudicium confirmes; sin secus, emendes errorem.
B. Scis opinor quod sit animi in corpus imperium.
M. Scire videor.
B. Nec illud etiam ignoras, quacunque non temere gerimus, eorum prius in animis nostris quandam inesse imaginem, eamque longe perfectiorem operibus, quae ad illud exemplar summi etiam artifices effingunt et velut exprimunt.
M. Equidem hoc mecum ipse et in dicendo et scribendo plaerunque experior. Sentioque non minus animo verba, quam rebus animum deesse. Nam neque noster animus in hoc obscuro et turbido corporis carcere conclusus rerum omnium subtilitatem perspicere potest, neque in animo rerum utcunque praevisas imagines ad alios oratione possumus ita perferre, ut non multo sint inferiores illis quas noster sibi conformavit intellectus.
B. Leges ergo qui tulerunt quid spectasse eos dicemus?
M. Prope videor intelligere quid velis: nempe perfecti illius regis imaginem eos in consilio habuisse, et ad eam quam proxime poterant simulachrum quoddam expressisse non corporis sed cogitationum, idque pro legibus esse voluisse quod ille bonum et aequum [31] fuisset arbitraturus.
B. Recte intelligis. Hoc enim ipsum dicere volui. Nunc vero velim consideres qualem illum ab initio regem constituerimus. Nonne firmum adversus odium, amorem, iram, iniviam, caeterasque animorum perturbationes?
M. Talem certe nos eum fiximus, aut hominibus illis priscis etiam fuisse credidimus.
B. Leges vero ecquid ad imaginem eius latae videntur?
M. Nihil similius.
B. Durus igitur et inexorabilis nihilo minus bonus rex quam bona lex.
M. Aeque durus. Sed cum neutrum mutare queam, aut velle debeam, tamen utrunque si queam nonnihl inflectere velim.
B. Atque Deus ne pauperis quidem vult ut in iudicio misereamur, sed id unum quod rectum est et aequum nos iubet intueri, et secundum id unum pronunciare.
M. Agnosco sententiam et veris vincor. Quando igitur regem solvere legibus non licet, quis tandem erit legis lator, quem ei tanquam paedagogum dabimus?
B. Quem censes potissimum huic muneri praeficiendum?
M. Ego, si me interrogas, ipsum regem. Nam in reliquis fere artibus ab artificibus praecepta earum tradi videmus, quibus et ipsi memoriae confirmandi causa velut commentariis utantur, et alios sui commoneant officii.
B. Ego contra nihil interesse video regmne liberum et solutum legibus relinquamus, an ei tribuamus legum iubendarum potestatem. Nemo enim se sponte vinculis induet. At nescio an praestet solutum relinquere quam circundare vinculis nihil profuturis, quippe [32] quae ubi volet exuat.
M. At tu, quandol egibus potius quam regibus regni gubernacula credis, vide quaeso ne huic, quem verbo tenus regem facis tyrannum imponas, qui eum
Imperio premat, et vinclis et carcere fraenet.
ac tantum non compedibus oneratum in agrum mittat, aut in pistrinum dedit.
B. Bona verba! Neminem ego ei dominum impono. Sed populi, qui ei imperium in se dedit, licere volo ut eius imperii modum ei praescribat, eoque iure, quod populus in se dederit, ut rex utatur postulo. Neque has leges per vim, ut tu interpretaris, imponi volo. Sed communicato cum rege consilio communiter statuendum arbitror quod ad omnium salutem communiter faciat.
M. Populo igitur vis hanc provinciam tribuere?
B. Populo sane, nisi to fortasse aliter sentis.
M. Mihil minus aequum videtur.
B. Quamobrem?
M. Nosti illud bellum multorum capitum. Scis opinor quanta sit populi temeritas, quanta inconstantia?
B. Ego nunquam existimavi universi populi iudicio eam rem permitti deberi. Sed ut prope ad consuetudinem nostram ex omnibus ordinibus selecti ad regem in consilium coirent. Deinde ubi apud eos προβούλευμα factum esset, id ad populi iudicium deferretur.
M. Tuum quidem consilium satis intelligio, sed nihil hac tam diligenti cautione mihi proficere videris. Regem non vis legibus esse liberum. Quamobrem? Quia opinor intra hominem duo saevissima monstra, cupiditas et iracundia, perpetuum cum ratione bellum [33] gerunt. Expetitae sunt leges quae licentiam eorum comprimerent et nimium exultantia ad iusti imperii respectum revocarent. Quid isti consultores e populo dati? Nonne et ipsi eodem illo intestino bello vexantur? Nonne eisdem quibus rex malis conflictantur? Quanto igitur plures adiunxeris regi velut assessores, tanto maior stultorum erit numerus a quo quid expectandum sit vides.
B. At ego longe aliud ac tu opinaris expecto. Id autem cur expectem dicam. Primum non omnino verum est, quod tu putas, nihil ad rem facere multitudinis advocationem, quorum e numero nemo fortassis erit excellenti sapientia praeditus. Non enim solum plus vident ac sapiunt multi quam unus quilibet eorum seorsum, sed etiam quam unus qui quemvis eorum ingenio et prudentia praecedat. Nam multitudo fere melius quam singuli de rebus omnibus iudicat. Singuli enim quasdam habent virtutum particulas, quae simul collatae unam excellentem virtutem conficiunt. Quod in medicorum pharmacis, ac in primis in antidoto eo quod mithridaticum vocant, perspicue cerni potest. In eo enim plaeraeque res per se noxiae, ubi confusae fuerint, salutare adversus venena remedium afferunt. Similiter in hominibus aliis tarditas et cunctatio, aliis praeceps temeritas obest, haec in multitudine commixtae temperamentum quiddam et quam in omni genere virtutis quaerimus mediocritatem pariunt.
M. Sit, quando ita vis penes populum ut leges ferat, et peferat, sint reges velut tabulariorum custodes. At cum leges inter se pugnare videbuntur, aut non satis diserte aut perspicue cavabunt, nullasne regis [34] partes esse voles, praesertim cum si omnia e scripto diiudicare velis, necesse sit multa sequi absurda. Et, ut vulgatissimo utar exemplo legis illius in scholis decantatae, peregrinus si in murum ascendat capite luito. Hoc quid absurdius fieri potest, quam salutis publicae authorem qui hostes subeuntes deiecit, ipsum tanquam hostilia ausum ad supplicium rapere?
B. Nihil.
M. Probas igitur vetus illud summa ius summa iniuria.
B. Equidem probo.
M. Si quid huius generis in iudicium veniat, miti interprete opus est qui leges ad utilitatem omnium latas viris bonis et nullo in scelere deprehensis calamitosas esse non patiatur.
B. Recte sentis. Neque, si satis animdvertisti, aliud a me in tota hac disputatione quasitum est, quam ut illa Ciceronia lex sancta et inviolabilis esset, populi salus suprema lex esto. Igitur si quid tale in iudicium venerit, ut non sit obscurum quid bonum et aequum sit, regiae partes erunt prospicere ut lex ad illam quam dixi regulam dirigatur. Sed tu mihi regum nomine plus postulare videris, quam qui eorum imperiosissimi sunt sibi sumant. Scis enim ad iudices reiicere solere hoc genus quaestionum, cum aliud lex dicere, aliud legis autor voluisse videtur, perinde atque illas quae de ambiguo iure aut legum inter se discordia oriuntur. Itaque his de rebus gravissimae sunt patronorum in foro contentiones, et rhetorum praecepta diligentissime tradita.
M. Scio ista fieri quae dicis. Sed mihi in hac parte non minor iniuria fieri videtur legibus quam regibus. [35] Satius enim puto ex unius viri boni sententia statim litem finere, quam ingeniosis hominbus et interdum veteratoribus obscurandi potius quam interpretandi leges potestatem dari. Nam dum non solum de causas litigantium, sed de gloria ingenii inter patronos contenditur, interim lites aliuntur, ius, fas, aequum, iniquum in discrimen vocatur, et quod regi negamus, hominibus inferiorum ordinum permittimus plaerunque non tam veri quam litigandi studiosis.
B. Oblitus mihi videris quidnam inter nos nuper convenit.
M. Quidnam id est?
B. Regi optimo qualem initio descripsimus adeo libera omnia permittenda ut ne legibus quidem ullis opus est. At cum uni e multitudine is honor habetur, qui non multo sit aliis excellentior, aut etiam quibusdam inferior, periculosam esse liberam istam et solutam legibus licentiam.
M. Hoc vero quid ad legum interpretationem?
B. Plurimum. Nisi forte non animadverteris quod aliis verbis infinitam illam et immoderatam potestatem, quam antea regi negaveramus, ei restitutamus, nempe ut pro animi libidine omnia sursum deorsum verset.
M. Istud ego si facio certe imprudens facio.
B. Dicam ergo apertius ut intelligas. Cum regi legum interpretationem concedis, hanc tribuis ei licentiam ut lex non dicat quod lator sentit, aut quid in commune sit aequum et bonum, sed quod in rem sit interpretis. Utque is ad omnes eam actiones commodi sui causa velut Lesbiam regulam inflectat. Appius Claudius in decimviratu legem tulerat aequissimam, ut in liberali causa vindiciae secundum libertatem darentur. [36] Quid apertius dici poterat? At interpretando idem autor legem suam fecit inutilem. Vides opinor quantam uno versu des principi licentiam, nempe ut quod volet ille dicat lex, quod nolit non dicat. Id si semel recipiamus, nihil proderit bonas leges condere, quae principem bonum sui officii admoneant, malum circumscribant. Imo, ut dicam apertius, nullas omnino leges habere praetextu quam liberum latrocinium atque etiam honoratum sub legis praetextu tolerari.
M. Putasne regum aliquem fore tam impudentem, ut famae opinionis omnium de se nullam sit prorsus rationem habiturus? Aut tam sui suorumque oblitum ut in eorum pravitatem degeneret, quos ipse ignominia, carceribus, bonorum publicatione, gravissimis denique suppliciis coercuerit?
B. Non credamus ista fore, nisi iam pridem facta sint, idque totius orbis maximo malo.
M. Ubi tandem hac facta narras?
B. Ubi rogas? Tanquam non omnes per Europam nationes non modo viderint, sed etiam senserint quantum rebus homanis invexerit mali, non dico immoderata potestas, sed effraena Romani pontificis licentia. Ex quam et modicis, et in speciam honestis occeperit initiis, quam nihil minus potuerit ab incautis timeri nemo ignorat. Primum leges erant nobis propositae non modo e penitissimus naturae arcanis erutae, sed ab ipso Deo latae, a spiritu eius per prophetas explicatae, postremo a Dei filio eodemque Deo confirmatae, tot laudatissimorum hominum scriptis commendatae, vita expressae, sanguine consignatae. Neque alius in tota lege locus aut dligentius, commendatius, aut [37] explicatius traditus quam is, qui est de officio episcoporum. Illis autem legibus cum nulli sit fas quicquam adiicere, abrogare, derogare, immutare, una restabat interpretatio. Eam Romanus episcopus cum sibi arrogasset, non modo reliquas oppressit ecclesias, sed tyrannidem saevissimam omnium quae unquam fuerunt sibi vendicavit, nec hominibus tantum, sed angelis etiam imperare ausus Christum plane in ordinem redegit, nisi id non est in ordinem redigere ut quod tu velis in coelo, in terris, apud inferos sit ratum, quod Christus iussit, ita demum sit ratum si tu velis. Nam si in rem tuam parum videatur lex facere, ita interpretando poteris deflectere, ut non modo per tuum os, sed ex animi tui sententia loqui cogatur Christus. Christo itaque per os pontificis Romani loquente, Chilperico Pipinus, Ioanni Navarro Ferdinandus Arragonius est substitutus: filius in patrem, cives in regem arma impia sumpserunt. Christus veneno imbutus deinde ipse veneficus fieri coactus est, ut veneno tolleret Henricum Lucumburgium.
M. Haec ego non nunc primum audio. Se de ista legum interpretatione apertius audire aveo.
B. Unum tibi proponam exemplum, e quo totum hoc genus quantum valeat facile intelligas. Lex est, oportet episcopum esse esse unius uxoris virum. Qua lege quod apertius, quid explicatius dici potest? Unam uxorem ille unam ecclesiam interpretatur. Quasi ea lex non libidini sed avaritiae episcoporum reprimendae sit posita. Haec autem explicatio, etsi nihil ad rem facit, tamen sententiam sane honestam et piam contient, nisi eam rursus idem alia interpretatione vitiasset. Quid ergo hic pontifex comminiscitur? Variat, inquit, [38] personis, causis, locis, temporibus. Quidam ea nobilitate sunt ut eorum fastui nullus ecclesiarum numerus possit sufficere. Quaedam rursus adeo pauperculae sunt ecclesiae, ut ne monacho quidem nuper mendico, nunc mitrato suppetat inde victus, si nomen episcopi tueri velit. Inventa est ratio ex illa callida iuris interpretatione, ut unius ecclesiae episcopi dicantur, aliae eis commendentur, omnes expolientur. Dies me deficiet, si fraudes colligere velum quae adversus unam legem quotidie excogitauntur. Sed haec etsi indigna sint et nomine pontificio et homine Christiano, tyrannis eorum ibi non consistitit. Ea est enim omnium rerum natura, ut ibi semel in praeceps ire caeperunt, nusquam ante consistant, quam ad interitum labantur. Vis illustri exemplo tibi hoc commonstrem? Meministine cuiusquam inter imperatorum Romani sanguinis qui fuerunt aut crudelior aut nequior quam Caius Caligula?
M. Nullus, quod sciam, fuit.
B. Quid autem nequissimum eius facinorum putas? Non illa dico, quae pontifices in casibus reservatis numerant, sed in reliqua eius vita.
M. Non succurrit.
B. Quale tibi illud videtur, quod equum nomine Incitatum ad caenam invitavit. Quod hordeum aurem apposuit? Quod consulem designavit?
M. Omnino nequiter factum.
B. Quid illud, quod eundem sibi collegam in sacerdotion adscivit?
M. Serio haec narras?
B. Serio certe, neque adeo miror tibi haec videri conficta. Sed noster ille Iupiter Romanus haec ut vera [39] posteris videantur perfecit. Iulium dico tertium pontificem., qui mihi videtur certamen de principatu nequitiae cum homine nequissimi Caio Caligula sibi instituisse.
M. Quid is fecit eius generis?
B. Simiae suae custodem, hominem prope nequiorem bestia nequissima, collegam sibi in sacerdotio cooptavit.
M. Alia legendi fortasse causa fuit?
B. Narrantur et aliae. Sed ego selegi honestissimam. Igitur cum tantus non modo sacerdotii contemptus, sed etiam humanitatis oblivio ex ista leges interpretandi licentia sit nata, vide ne istam potestatem exiguam putes.
M. At mihi veteres non videntur tam magnum existimasse hoc interpretandi munus, quam tu id videri vis. Quod vel hoc uno argumento intelligi potest, quod imperatores Romani iurisconsultis id permiserint. Quae una ratio totam istam verbosam tuam disputationem evertit. Neque solum id quod de magnitudine istius potestatis dixisti refellit, sed illud quoque quod tu maxime vitas perspicue declarat, quam aliis potestatem de iure respondendi dederunt, eam ipsis non fuisse negatam, si id munus exercere voluissent, aut per occupationes potuissent.
B. Quod ad imperatores Romanos attinet, quos nullo neque iudicio neque utilitatis publicae respectu milites sibi praeficiebant, hi sub hanc regum quam descripsimus formulam non veniunt, ut qui a genere hominum scelestissimo et fere scelestissimus quisque eligebantur, aut ipsi per vim in eum locum irrupebant. Quod autem iuris consultis potestatem repondendi de [40] iure dederint, non reprehendo. Etsi enim ea maxima est, ut ante dixi, tutius iis tamen creditur, quibus tyrannidis instrumentum esse non potest. Deinde pluribus crdebatur, quos mutua reverentia continebat in officio, ut si a recto declinasset, alterius responso refellerentur. Qui si etiam in fraudem consensissent, superat iudicis auxilium, cui non erat necesse pro lege habere quicquid responsum a iureconsulto fuisset. Supererat et imperator qui legum violaturum paenas expetere poterat. Tot vinculis cum tenerentur astricti, paenamque graviorem timerent, quam expectarent fraudis praemium, vides opinor non adeo magnum ab isto genere hominum timendum fuisse periculum.
M. Estne praeterea quod de rege dicas?
B. Primum si tibi videtur paucis colligamus quae dicta sunt, ita facilius si quid praetermissum sit intelligemus.
M. Ita censeo faciendum.
B. De origine et causa creandorum regum et legum satis convenire videbamur. De autore legis non item. Sed visus es mihi tandem, etsi subinvitus, tamen vi ipsa veritatis coactus consensisse.
M. Certe non modo potestatem legum iubendarum, sed etiam eas interpretandi, et quidem me patrono strenue reclamante regi abstulisti. Qua in re vereor ne re res palam fiat, aliquando praevaricationis coarguar, adeo facile bonam ut ab initio videbatur causam mihi de manibus extorqueri sum passus.
B. Bono animo es. Nam si quis inhac causa te praevaricationis insimulet, ego tibi gratuitum patrocinium polliceor.
[41]
M. Illud fortasse brevi experiemur.
B. Multa enim negotiorum genera nobis visa sunt quae nullis legibus comprehendi possint. Quorum partem ad iudices ordinarios, partem ad consilium rege non invito reiecimus.
M. Factum quidem memnini. Atque id cum faciebas, scisne quid mihi in mentem veniebat?
B. Qui possum, ni tu dixeris?
M. Videbaris mihi reges quodammodo similes effingere sigillis lapideis, quae plaerunque in capitulis columnarum ita niti videntur, ac si totam structuram sustineant, cum tamen re vera nihilo plus oneris ferant quam quivis alius lapis.
B. Quid, bone regum patrone? Quereris me parum oneris eis imponere, cum illi dies noctes nihil aliud agunt quam ut socios oneri ferendo quaerant, aut in quos omnino se exonerent. Et tu interim indignari videris quod laborantibus subsidium feram.
M. Ego quoque libenter istas auxiliares copias recipio, sed tales velim quae serviant, non quae imperent, quaeque viam praemonstrent, non quo velint ducant, aut verius pertrahant, vel tanquam machinam impellant, nec aliam potestatem regi reliquant, nisi ut eis assentiat. Itaque iamdudum expecto, ut absoluto te rege sermone ad tyrannos aut quoquam alio divertas. Regem enim tam angustis finibus inclusisti, ut verear ne si diutius immoremur e maximis opibus et summa dignitate velut in desertam aliquam insulam eum releges, ubi omnibus exutus honoribus in egestate et miseriis consenescat.
B. Tu metuebas, ut prae te fers, praevaricationis crimen. At ego metuo ne regi quem defendere conaris [42] calumniando noceas. Primum ego eum non otiosum esse volo, nisi tu architectos otiosos esse statuas. Deinde bonis ministris et amicis, quos ego non velut custodes adieci, sed ab ipso in partem laboris acciri volui, eum spolias, eisque abactis cohortem nebolunum circundas, qui metuendum eum suis reddant, neque formidabilem fore putas, nisi magnam nocendi potestatem ei relinquamus. Ego amari a suis eum volo, nec terrore civium sed benevolentia septum esse, quae sola arma reges inexpugnabiles efficiunt. Id nisi ex iis quas tu vocas angustias in lucem eum educam, unaque lege tantum ei authoritatis et amplitudinis adiiciam, ut ego si amplius optet, impudens tibi videri possit.
M. Istud quidem audire aveo.
B. Igitur, ut quam primum cupiditati tuae satisfaciam, rem ipsam aggrediar. Paulo ante confessi sumus nullam legem ita deserte ulla de re cavere posse, ut malitiosa calliditas locum fraudi non inveniat. Id fortasse exemplo proposito facilius intelligetur. Cautum est legibus, ne patres sacerdotia sua spuriis suis traderent. Hic in re, ut videtur, apterta fraus tamen inventa est, ut pater alium substituat, isque spurio prioris domini idem sacerdotium tradat. Deinde cum esset diserte ascriptum legi, ne quod pater aliquando sacerdotium tenuisset, filius ulla ratione teneret, neque hac cautione quidquam profectum est. Reperta est enim adversus eam illa coitio inter sacerdotes, ut uterque alterius filium sibi substitueret. Id quoque cum vetitum esset, etiam novo genere fraudis lex elusa est. Adversus patrem litigator supponitur, qui fingat sibi in id sacerdotium ius esse. Dum pater cum supposito [43] sycophanta umbratili pugna velitatur, filius a pontifice Romanum sacerdotium petit, si neutri litigantium in illud sit ius: utrunque litigatorem volentem ac cedentem ultro vincit, et paterno sacerdotio per paternam praevaricationem potitur filius. Vides in una lege quod fraudum genera sunt inventa.
M. Video.
B. Nonne tibi legum latores hic prorsus idem facere videntur quod medici, qui cum eruptiones pituitae aut alterius humoris noxii adhibito emplastro compescere nituntur, humor uno inibitus loco pluribus simul exitum quaerit, ac velut hydra quaedam uno reciso capite multa renascentia profert.
M. Nihil similius.
B. Quod medico fuerat initio faciendum ut totum semel corpus noxiis humoribus levaret, nonne idem hoc loco civilis medicus facere debet ut civitatem universam levet malis moribus?
M. Istam, etsi difficilem, tamen veram esse reor curandi rationem.
B. Et hoc si obineri queat, paucis arbitror opus esse legibus.
M. Ita prorsum res habet.
B. Hanc medicinam qui adhibere poterit, nonne tibi videtur solus plus in publicum collaturus, quam omnes omnium ordinum concentus ad legum rogationem coacti?
M. Longe plus procul dubio. Sed, ut comici verbis utar, quis erit hic tam potens cum tanto munere?
B. Quid si has partes regi mandemus?
M. Lepide profecto. Quae prona erant et facilia ea populo universo commisisti. Si quid arduum est et [44] asperum id regi etiam soli mandabis, tanquam non satis habeas eum vinculis constrictum tot claustris circundare, ni onus gravissimum sub quo etiam subcumbat imponas.
B. Non est ita, sed rem ab facilem non contendimus, sed ut exorari se sinat oramus.
M. Quid id tandem est?
B. Ut quales patres erga liberos esse debere censeat, talem se erga cives (quos liberorum loco habere debet) in omni vita se praestet.
M. Quid istud ad rem?
B. Haec profecto una, certe summa adversus mores corruptos est medicina. Ac ne meum putes, hoc commentum esse, audi Claudianum:
Tu civem, patremque geras. Tu consule cunctis,
Nec tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.
In commune iubes si quid, censesque tenendum,
Primus iussa subi. Tunc observantior aequi
Fit populus, nec ferre negat, cum viderit ipsum
Autorem parere sibi. Componitur orbis
Regis ad exemplum. Nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
Noli existimare poetam summo ingenio et doctrina praeditum frustra credere tantam in hac re vim esse positam. Est enim vulgus ad eorum imitationem adeo compositum, in quibus aliqua probitatis imago elucet, adeo mores eorum exprimere conatur, ut quorum admiratur virtutem, eorundem etiam quaedam vitia in sermone, vestitu, incessu reddere conetur. In regum vero cultu, moribus, oration assimulanda se exercet non solum imitandi studio, sed etiam ut per adulationem [45] in potentiorum animos sese insinuent, et rem, honores, potentiam, his artibus aucupentur. Quippe qui natura comparatum sciant, ut non modo nos nostraque amemus, sed similitudinem nostri licet vitiosam in aliis amplectamur. Hoc audem quod non improbe et superbe flagitamus, sed precatio impetrare conamur, maiorem longe vim habet quam legum minae, quam suppliciorum ostentatio, quam militum copiae. Hoc populum sine vi reducit ad modestiam, regi civium benevolentiam conciliat, publice tranquillitatem, privatim singulorum opes auget et tuetur. Cogitet igitur assidue rex se in orbis theatro positum, omnibusque ad spectaculum propositum. Nullum dictum aut factum suum latere posse, nec posse dari regibus unquam
Secretum vitiis. Nam lux altissima fati
Occultum nil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, et abstrusos explorat fama recessus.
Quanta igitur principibus in utranque partem adhibenda est cautixo, cum neque vitia, nec virtutes eorum latere queant, neque sine magna rerum mutatione vulgari! Quod si quis adhuc dubitat quantum in vita principis momentum sit ad emendationem disciplinae publicae, is ponat ante oculos Romae nascentis primordia. Populus ille rudis bonarum artium et pastoribus et convenis, nequid dicam durius, collectus, ipse natura ferox, regem nactus ferocissimum. Cum velut castra posuisset ad vicinarum gentium pacem sollicitandam et arma lacessenda, quantum putas vicinorum odium, quantum pavorem fuisse? Idem ille populus cum regem pium et iustum sibi praefecisset, ita repente mutatus est, ut eum cultui deorum et iusticiae deditum, prope nefas violare vicinis sit visum, iis [46] inquam qua vicinis quorum agros antea vastaverat, urbes incenderat, liberos et propinquos in servitutem abduxerat. Quod si in illa morum immanitate et temporum incultu tantum Numa Pompilius e gente inimica paulo ante rex accitus potuit, quid expectabimus, aut potius quid non expectabimus ab eis principibus qui propinquitatibus et clientelis et vetustis opibus subnixi imperium accipiunt? Qui in eam spem nati et educati sunt? Quantum autem eorum animos ad virtutem accendere debent, quod non unius dei laudem, ut histriones fabula bene acta, sperent, sed aetatis suae benevolentiam et admirationem, et perpetuam ad posteros celebritatem, et honores divinis proximos, sibi paratos esse intelligant? Eius honoris utinam quam animo concepi verbis imaginem exprimere possem! Sed ut aliqua ex parte primis lineamentis informatam tibi eam proponam, cogita tecum serpentem illum aeneum in Arabia Deserta a Mose erectum, solo aspectu vulnera ab aliis serptentibus facta sanantem. Cogita e multitudine numerosa alios a serpentibus ictos, et ad remedium praesens concurrentes, alios rei novae miraculo attonitos, omnes immensam et incredibilem Dei beneficiam omni laudis genere celebrantes, cum videant laethiferi vulneris dolores non medicamentis cum cruciatu aegri, labore medici, et amicorum assidua sollicitudine tolli, non longinquitate temporis, sed uno momento ad sanitatem reduci. Iam confer mihi cum serpente illo regem. Sed ita confer, ut et regem bonum in maximis Dei beneficiis numeres, qui solus sine tua impensa, sine tuo labore omnes regni molestias levet, perturbationes sedet, et vetusta etiam animorum ulcera ad cicatricem brevi perducat. Nec iis modo sit salutaris, qui [47] eum cominus intuentur, sed qui ltam longe absint ut nec eius videndi spem ullam habeant. Cuius in imagine animis oblta tanta sit vis, ut id facile perficiat quod nec iuris peritorum prudentia, nec philosophorum scientia, nec tot seculorum in artibus colligendis experentia praestare unquam potuerit. Quod vero honor, quae dignitas, quae amplitudo aut maiestas maior in homine ullo dici aut excogitari potest, quam ut sermone, congressu, aspectu, fama, tacita denique specie animis oblata luxu diffluentes ad modestiam, violentos ad aequitatem, furiosos ad sanitatem reducat? Potesne si velis maius hoc a Deo rebus humanis propitio beneficium postulare?
Haec est vera, nisi fallor, imago regis. Non illa circumsepti armis, semper metuentis, aut metum facientis ex odio in populum suo, populi in se odium metientis. Hanc imaginem quam posuimus expressit pulcherrimis coloribus Seneca in Thyeste. Quod carmen cum sit elegantissimum, tibi notum esse non ambigo. Ecquid tibi nunc humiliter et contemptim de rege sentire videor, et eum (quod nuper dicebas) oneratum compedibus in legum ergastulum compingere? An non potius in lucem et hominum coetus, et publicum humani generis theatrum eum produco. Non superbum spiculatorum et μαχαιροφóρων coetu, sericatisque nebulonibus stipatum, sed sua tutum innocentia, nec armorum terrore, sed populi amore munitum, nec modo liberum et erectum, sed honoratum, sed venerabilem, sacrosanctum et augustum, cum bonis oimnibus et faustis acclamationibus prodeuntem, et quocunque progrediatur omnium ora, oculos et animos in se convertentem. Quae oratio, quis triumphus cum hac pompa quotidiana comparari potest? [48] Aut si Deus homana specie delaberetur in terras, quis ab honminibus maior honos ei haberi posset, quam qui vero regi, hoc est vivo Dei simulachro, exhiberetur? Hoc enim maiorem honorem nec amor largiri, nec metus exprimere, nec adulatio posset comminisci. Haec tibi regis imago ecquid videtur?
M. Splendida sane et adeo magnifica ut nihil dici aut excogitari magnificentius posse videatur. Sed in his temporibus nostrorum corruptis moribus difficile est ut haec animi magnitudo existant, nisi ad honestam indolem et naturae bonitatem diligentia educationis accedat. Animus enim ab adolescentia bonis institutis et artibus informatus, ubi et et aetate et usu rerum confirmatus ad veram gloriam virtute nititur, frustra voluptatum tentatur illecebris, et rerum adversarum labefactatur impressionibus. Ita enim
Doctrina vim promovet insitam
Rectique cultus pectora roborant,
ut in ipsis voluptatum avocamentis virtutis exercendae occasionem inveniat, et quae infirmiores terrere solent difficultates, in iis materiam laudis sibi oblatam virtus existimet. Itaque cum ad omnes vitae partes tantum sit in liberali educatione momentum, quanta cura et solicitudine prospiciendum est, ut tenelli regum animi recte a primis initiis usque imbuantur. Nam cum multa bonarum regum in suos cives sunt beneficiae, multae contra calamitates a malis principibus proficiscuntur, tum nihil in omnem partem maiorem mihi vim habere videtur, quam et regum ipsorum, et aliorum qui summum imperium una administrant studia et mores. Quod enim a singulis bene vel secus sit plarunque multitudem [49] latet, aut propter hominum obscuritatem exemplum ad paucos pertinet. At eorum qui reipublicae gubernacula tractant dicta factaque omnia velut in votiva tabelli, ut inquit Horatius, conscripta latere non possunt, sed omnibus ad imitationem sunt proposita. Neque enim studo placendi modo, sed utilitatis blandissimis invitamentis animos omnium ad se convertunt. Ac perinde ut regum ingenia impelluntur, disciplinam publicam secum circumagunt. Sed illud metuo, ne reges nostri se exorari patiantur, ut haec praestent quae modo abs te posita sunt. Adeo enim voluptatum illecebris fracti sunt, et falsa specie honoris decepti, ut idem propemodum eos facere existimem, quod Troianis qui cum Paride navigarunt quidam poetarum evenisse narrant. Vera enim Helena in Aegypto apud Prothea hominem sanctum ac plane divinum relicta, de simulachro eius per annos decem ita pertinaciter contenderunt, ut idem finis belli perniciosissimi, et regni illorum temporum opulentissimi fuerit. Tyranni enim impotentes falsam istam regni speciem amplexi, cum per fas nefasque eam semel adepti fuerint, nec sine scelere eam tenere, nec sine pernicie amittere possunt. Quod si quis eos admoneat, veram Helenam de qua se dimicare putant, alicubi absconditam caelari, pro insano eum haberent.
B. Gaudeo equidem te, si non illam vere Iovis filiam videris, saltem ex hoc qualicunque simulachro eius pulchritudinem aliqua ex parte intelligere. Quod si isti falsae illius Helenae magno cum suo malo amores verae huius perfectam imaginem a Protogene aliquo vel Apelle depictam suis coloribus viderent, non dubito quin eam et admirarentur et deperirent. Ac nisi [50] continuo illam alteram res suas habere iuberent, in illas gravissimas inciderent paenas quas in Satyris Persius imprecatur tyrannis:
Summe parens divum, saevos punire tyrannos
Haud alia ratone velis, cum dira libido
Moverit ingenium furenti tincta veneno,
Virtutem ut videant, intabescantque relicta.
Atque adeo quando in tyrannorum mentionem incidimus, visne ut hinc recta ad eos progrediamur?
M. Nisi quid praevertendum putas.
B. Minime autem arbitror aberrabimus, si eisdem vestigiis quibus in rege quaerendo institimus ad tyrannum reperiendum ire pergamus.
M. Ita censeo. Nam eo pacto quod sit inter eos discrimen facillime intelligemus, si ex adverso compositi inspectentur.
B. Ac primum, ut a tyranni nomine incipiamus, id eius linguae sit incertum arbitror, itaque supervacuum nobis puto Graecum aut Latinum ἔτθμον in eo quaerere. Quid vero veteres appellarunt tyrannidem non opinor obscurum cuiquam qui paulo diligentius in studiis humanioribus sit versatus. Tyranni enim et Graecis et Latinis vocabantur, penes quos erat libera omnium rerum potestas, nullis legum vinculis astricta aut iudicum cognitionibus obnoxia. Itaque in utraque, ut scis, lingua non modo heroes et hominum praestantissimi, sed et deorum maximi, atque ideo Iupiter ipse tyrannus vocatur, idque ab eis qui de diis honorifice et sentiunt et loquuntur.
M. Istud quidem non ignor, eoque magis miror unde factum sit ut id nomen tot iam seculis odiosum atque etiam inter gravissima convitia habeatur.
[51]
B. Id certe in hoc vocabulo evenisse videtur, quod in plaerisque aliis contigit. Verborum enim per se naturam si consideres, noxia caret. Et quamvis vocabula alia asperius ad audientium aures accidunt, tamen nihil omnino ex sese habent cur animos ad iram, odium, aut hilaritatem excitent, aut alioqui voluptatem aut molestiam creent. Si quid autem tale nobis accidat, id non a verbo, sed a consuetudine hominum et imagine ab audientibus concepta evenire solet. Igitur quod verbum apud alios honestum est, apud alios sine honoris praefatione audiri non potest.
M. Memini quiddam simile in Neronibus et Iudis factum. Quorum alterum apud Romanos, alterum apud Iudaeos nomen in summis viris amplissimum atque honoratissimum existimabatur. Postea vero nulla ipsorum nominum, sed duorum hominum culpa, factum est ut ne sceleratissimi quidem haec nomina suis liberis dari velint, inter infamlia delituerunt.
B. Idem quoque in tyranno evenisse perspicuum est. Primos enim magistratus quIdei ita appellebantur viros bonos fuisse credibile est, vel hinc, quod nomen id aliquando tum fuerit honorificum, ut ad deos etiam transferretur. Posteri suis sceleribus ita reddiderunt infame, ut omnes tanquam contagiosum et pestilens id fugerent, leviusque putarent convicium carnificem quam tyrannum appellari.
M. Idem fortasse hic evenit, quod regibus Romae post Tarquinios exactos, quod in dictatoris nomine post M. Antonium et P. Dolabellam consulibus.
B. Rem tenes. Contra vero humilia et plebeia nomina, virtute hominum quibus ea contigerunt, facta sunt illustra, ut apud Romanos Camillus, Metellus, [52] Scrofa, apud Germanus Henricus, Gensericus, Carolus. Id adeo magis intelliges si animadvertas, nomine tyranni sublato, rem tamen atque hoc imperii genus apud multas nationes illustres in honore pristino permansisse, ut apud Graecos aesymnetas, apud Romanos dictatores. Utrique enim tyranni legitimi erant. Legitimi autem qui populi consensu electi.
M. Quid ego audio legitimos etiam tyrannos? Ego longe aliud certe a te expectabam. Nunc vero confundere videris omnium regum et tyrannorum discrimina.
B. Reges profecto et tyranni apud veteres idem plane fuisse videntur, sed diversis opinor temporibus. Tyrannorum enim nomen opinor antiquius fuit. Deinde, ubi eius nominis est pertaesum, successerunt in eorum locum reges, nomine blandiore et mitiore imperio. His quoque degenerantibus, legum adhibita est moderatio quae fines imperii infinitis eorum cupiditatibus statuerent. Hominibus vero pro ratione temporum et moribus hominum nova remedia expetientibus, et veterum imperiorum eos pertaesum est, et nova quasita. Nobis vero de duobus generibus principatuum in praesentia institutus est sermo, de eo in quo legum quam regum fortiora sunt imperia, deque pessimo tyrannidis genere, in quo omnia regno sunt contraria, eaque inter se comparanda suscepimus.
M. Ita est, ac vehementer expecto ut isthuc venias.
B. Igitur initio inter nos convenerat regem societati humanae tuendae fuisse creatum. Officium vero ius esse statuimus ut ex legum praescriptio ius suum [53] unicuique redderet.
M. Memini.
B. Primum igitur qui eum magistratum non populi voluntate accipit, se vi invadit vel fraude intercipit, quo eum nomine appellabimus?
M. Tyrannum opinor.
B. Sunt et alia multa discrimina quae, quia ex Aristotele facile quivis colliget, ideo breviter ea percurram. Regium enim imperium secundum naturam est, tyrannicum contra. Rex volentibus, tyrannus invitis imperat. Regnum liberi inter liberos est principatus, tyrannis domini in servos. Regi cives excubant ad salutem eius tuendam, tyranno peregrini ad cives opprimendos. Alter enim civibus, alter sibi gerit imperium.
M. Quod eos qui per vim et citra populi consensum summum imperium sunt adepti, ita tamen multos annos civitatibus suis praefuerunt, ut eorum administrationis populum non paenituerit? Quantulum enim est quod in Hierone Syracusano potuit, aut in Cosmo Medice Florintino potest ad iusti regis functionem praeter legitima suffragia desiderari?
B. Istos quidem e tyrannorum numero eximere non possumus. Praeclare enim ab historico egregio ductum est, ut quidem regere patriam aut parentes quanquam et possis, et delicta corrigas tamen importunum est. Deinde isti mihi perinde facere videntur ac latrones, qui male parta commode dividendo ex iniuria iusticiae et rapina liberalitis laudem quaerunt. Neque tamen quod petunt assequuntur. Nam unius maleficii odio omnem illam ostentae beneficientiae gratiam amittunt, eoque minus civilis animi civibus fidem [54] faciunt, quod non eorum commodis, sed dominatui suo id praestant, ut videlicet securius suis voluptatibus fruantur, et posteris odio populi paulum lenito imperium stabiliant. Id autem ubi perfecerint ad mores veros redeunt. Fructus enim qui sit sequuturus e semente facile potest intelligi. Ad suum enim unius nutum omnia revocare, et omnium vim legum in se transferre eandem vim habet acsi omnes leges abroges. Sed hoc tyrannorum genus fortasse tolerandum fuerit, si absque publica pernicie tolli non possit, velut quosdam corporis morbos potius perferimus, quam vitam in ancipitem dubiae curationis aleam coniiciamus. At qui palam non patriae sed sibi gerunt imperium, neque publicae utilitatis, sed suae voluptatis rationem habent, qui stabilimentum suae authoritatis in civium infirmitate collocant, quique regnum non procurationem a Deo creditam, sed potius praedam sibi oblatam credunt, hi non civili nobiscum aut aliquo humanitatis vinculo iuncti sunt, sed Dei et hominum hostes maxime omnium capitales iudicare debent. Omnes enim regum actiones non suas opes privatim, sed publice civium incolumitatem spectare debent, quantoque supra caeterorum hominum fastigium reges sunt evecti, tanto magis imitari caelestia corpora debent, quae nullis officiis nostris conciliata vim sui caloris et luminis vitalem et beneficam rebus humanis infundunt. Huius munificientiae vel tituli ipsi, quibus reges honestavimus (si meministi) admonere poterant.
M. Videor meminisse. Nempe ut paterna uterentur indulgentia erga cives liberorum loco sibi commissos, in utilitate procuranda pastoris diligentia, in [55] salute tuenda duces, virtutum excellentia praetores, quae ex usu essent iubendo imperatores sese praestarent.
B. Paterne igitur is dici potest qui cives habet pro servis? Aut pastor, qui gregem non pascit, sed deglubit? Aut gubernator qui iacturam bonorum semper facere studeat? Quique (quod dicitur) navem perforet in qua ipse naviget.
M. Nequaquam.
B. Quid qui non quae in rem populi sunt imperat, sed sibi studeat uni? Qui non de virtute certet cum bonis, sed vitiis flagitiosissimum quenque superare contendat? Qui suos in manifestas insidias ducat?
M. Profecto nec mihi dux, nec imperator, nec praetor habebitur.
B. Si quem ergo conspexeris, qui regium nomen usurpet, nec ullo virtutis genere quemvis e multitudine praecellat, multis etiam sit inferior, qui cives non amore patrio prosequatur, sed superba dominatione premat, qui gregem sibi commissum existimet non ad custodiam sed ad quaestum, hunc tu regem vere putabis? Etiam si magno satellitum numero stipatus incedat, magnificoque corporis cultu se ostentet, supplicia repraesentet, praemiis, ludis, pompis, insanis etiam substructionibus, quaeque alia magnifica esse creduntur vulgus conciliet, eiusque applausum captet? Hunc tu inquam regem existimabis?
M. Non si mihi consentire velim, sed omnis humanae societatis expertem.
B. Quibus tu finibus humanam hanc societatem circumscribis?
M. Eisdem illis quibus tu superiore sermone visus es [56] eam velle concludi, iuris videlicet septis, Quae tum transiliunt latrones, fures, moechi, eos video punire publice, eamque causam poenae iustam haberi, quod societatis humanae limites sint transgressi.
B. Quid qui septa illa nunquam ingredi voluere?
M. Deo et hominibus habendos inimicos, eosque in luporum aliove noxiorum animalium genere potiusquam hominum habendos putem. Quae qui alit, st sibi perniciem alit et aliis; qui occidit, non sibi modo sed publice universis prodest. Quid si mihi legem ferre liceret, iuberem (quod Romani in monstris procurandis facere solebant). Id genus hominum in solas terras deportari, aut in alto procul a conspectu terrae demergi, ne contagio etiam mortuorum hominibus officeret, interfectoribus aurem praemia decerni non a universo tantum populo, sed a singulis, quemadmodum vulgo fieri solet iis qui lupos aut ursos occiderunt, aut catulos eorum deprehenderunt. Neque enim si quod huiuscemodi monstrum nasceretur, etiam si vocem humanam funderet, faciemque hominis ceterarumque partium similitudines haberet, mihi cum eo societatem esse crederem. Aut si quis hominem exuens in talem immanitatem degeneraret, nolletque cum caeteris hominibus nisi in eorum perniciem convenire, hominem appellandum censeo nihil certe magis quam satyros, simias, aut ursos, quamlibet vultu gestu et sermone hominem mentiretur.
B. Iam, ni fallor, intelligis qualem regem, qualem item tyrannum sapientissimi veterum esse statuerunt. Visne igitur quod in rege informando fecimus, tyranni quoque tibi qualecunque specimen proponamus?
M. Imo, nisi molestum est tibi, vehementer id cupio.
[57]
B. Non oblitus es opinor quae apud poetas de furiis, apud nostros de cacodaemonum natura dicuntur: esse videlicet spiritus humani generis hostes, qui cum ipsi in perpetuis cruciatibus versentur, hominum tamen tormentis gaudeant. Haec profecto vera est tyrannidis imago. Sed quia cogitatione modo et sine ministerio sensus haec imago cerni potest, aliam tibi proponam, quae non modo animum, sed sensus etiam feriat, et velut in oculos incurrat. Finge te navem in mare procellis vexatam videre, littora omnia circum circa non modo importuosa sed hostium infestissimorum plena, eius vero navis dominum mutuo cum vectoribus odio certantem, nec ullam tamen aliam quam in nautarum fide spem salutis habentem, nec hanc quidem certam, ut qui non ignoret se maxime barbaro generi hominum, et ab omni humanitate alieno vitam suam credere, quos pecunia sola conciliatos retineat, quique lucro maiore obiecto adversus eum ipsum conduci possint. Talis profecto est vita illa, quam velut beatam tyranni amplectuntur. Foris hostes, domi cives metuunt. Nec cives modo, sed domesticos, propinquos, fratres, coniuges, liberos, parentes. Itaque cum vicinis exernum, cum civibus civile, cum suis domesticum bellum semper aut gerunt aut metuunt, nec usquam auxilia sperant praeter mercede conducta, neque bonos conducere audent, neque malis fidere possunt. Quid istis tandem in vita iucundum esse potest?
Dionysius filias virgines adultas, cum novaculam admittere ad guttur timeret, a barbare radendae ministerio removit. A Timoleonte frater, ab uxore Alexander Pheraeus, a patre Sp. Cassius est interemptus. [58] Qui haec ante oculos exempla proposita semper habet, quam tu eum carnificinam in pectore circumferre credis? Cum cogitet sese universo mortalium generi tanquam signum in quod iaculentur propositum, neque solum vigilans his conscientiae tormentis crucietur, sed terrificis etiam vivorum et mortuorum simulachris e somno excitetur, et furiarum facibus agitetur. Tempus enim quod omnibus animantibus ad quietem, hominibus etiam ad curarum laxamentum natura tribuit, illi in horrores et supplica convertitur.
M. Non inscite sane ista a te sunt explicata, ac nescio an etiam vere. Sed tamen, nisi fallor, ad nostrum institutum non adeo multum faciunt. Nam quibus in manu est eligere quos velint reges, penes eosdem est, electos quibus velint constringere legibus. Nobis vero scis reges non eligi, sed nasci, quibus ego semper haereditarium non minus quam ipsum regnum existimavi, ut voluntas eorum pro legibus esset. Neque temere in hanc opinionem sum inductus, sed magnis autoribus, cum quibus errare (si modo in errore sum) non me pudeat. Nam, ut alios omittam, iureconsulti affirmant lege regia, quae de imperio eorum est lata, omnem populi potestate ita in eos transmissam, ut eorum placita pro legibus haberi debeant. Ex hac nimirum lege natae sunt illae imperatoris cuiusdam minae, se iureconsultis omnibus omnem quam, qua tantopere glorientur, scientiam uno edicto ablaturum.
B. Bene abs te factum est, quod cum rei maximae pessimum citares auctorem, nomen eius supprimendum duxeris. Is enim fuit C. Caligula, qui etiam toti populo Romano unam cervicem optabat. In illo autem [59] imperatore nihil hominis, ne dicam regis praeter formam fuit. Itaque quanta illi debeatur autoritas non ignoras. Quod autem ad legem regiam attinet, qualis illa fuerit, quando, a quo, quibus verbis lata nec ipsi iurisperiti expediunt. Regibus enim Romanis nunquam ea potestas fuit, quippe a quibus provocatio ad populum erat. Rogationem vero, qua L. Flaccus, libertate populi Romani oppressa, per aliarum legum silentum stabilivit L. Syllae tyrannidem, nemo unquam pro lege habuit. Quod ius nullus unquam populus liber tam excors fuit ut volens in se permitteret. Aut si quis fuit, dignus profecto fuit qui perpetuo serviret tyrannis, exemplum nobis ad cautionem, non ad imitationem, propositum existemus.
M. Recte profecto mones. Sed ista admonitio tua ad eos pertinet quibus in manus est quales sibi reges creent. Ad nos vero nihil omnino pertinet qui non suffragiis optimos eligimus, sed forte oblatos accipimus. Illud etiam iureconsulti nos proprie videtur respicere, qui maioribus regum nostrorum id ius in nos posterosque nostros dedimus, ut ipsi posterique eorum imperium in nos perpetuo tenerent. Illos utique (maiores dico nostros) vellem admonuisses, quibus integrum erat quos vellent sibi reges asciscere. Nunc vero serum illud tuum consilium eo valet, non ut quae in potestate nostra non sunt ea corrigamus, sed ut malorum stultitiam deploremus, et nostrae conditionis miseriam agnoscamus. Quid enim reliqui esse potest in servitutum deditis, nisi ut alienae stultitiae paenas [60] luamus? Et ut leviores fiant es patientia leniamus, nec importune tumultuando iras eorum provocemus, quorum nec imperium reiicere, nec potestatem imminuere, nec vim et impotentiam effugere possumus? Lex autem illa regia cui tu tantopere es inimicus non est in tyrannorum gratiam, ut tu videri vis, conficta, quippe quae a Iustiniano principe iustissimo sit comprobata, apud quem adulatio tam aperta locum non fuisset habitura. Nam in principe stolido valet illud,
Falsus honor iuvat, et mendax infamia terret.
Quem nisi mendosum et mendacem?
Fuit quidem Iustinianus, ut praedicant historiae, vir magnus, etsi quidam in Belissarium fuisse crudeliter ingratum narrent. Sed fuerit ille qualem tu eum fuisse existimas, meminisse tamen potes ab illius aetatis fere aequalibus traditum Tribonianum praecipuum inter illarum legum latores hominem fuisse longe nequissimum, et qui facile potuisset adduci ut principi quoque pessimo gratificaretur. Sed nec boni principes ab hoc adulationis genere abhorrent. Nam,
Et qui nolunt occidere quenquam, posse volunt,
Et nihil est quod credere de se
Non audet, cum laudatur dis aequa potestas.
Sed redeamus ad nostros principes, ad quos tu ais haereditate, non suffragiis, regnum pervenire. De nostris autem solis loquor. Nam si ad exteros digrediar, vereor ne longior quam institueramus fiat oratio.
M. Ita facias censeo. Res enim externae non magnopere ad praesentem disputationem pertinent.
B. Igitur, ut a primis ordiar initiis, illud satis convenit, principes nobis ob virtutis opinionem delectos qui caeteris imperarent.
[61]
M. Ita tradunt rerum nostrarum scriptores.
B. Nec minus illud constat, multos qui crudeliter et flagitose cum magistratum gesserunt a civibus in ius vocatos, quosdam perpetuis carceribus damnatos, alios partim exilio, partim morte multatos, quorum cum vel filii vel propinqui in eorum locum assumentur, nulla unquam questio adversus interfectores decreta fuit. At qui bonos violassent reges nusquam gentium in eos serverius vindicatum est. Et, quia longum esset singulos percensere, e postremis quorum recentior est memoria paucos proferam. Iacobi primi caedem cum puerum sex annorum haeredem reliquisset, adeo graviter nobilitas punivit ut homines clarissimis familiis natos, divitiis et clientelis primarios novo et exquisito genere supplicii extinxerit. Contra Iacobi tertii hominis flagitiosi et crudelis mortem quis doluit, ne dicam ultus est? In filii vero eius Iacobi quarti morte suspitio sceleris morte punita est. Neque pii erga bonos reges tantum maiores nostri fuerunt, sed in malos etiam lenes et misericordes. Nam Culenum ad causam dicendam venientem, cum ex inimicis quidam in itinere occidisset, gravissimas ex ordinum sententia paenas dedit, et Evenum perpetuis vinculis damnatum cum itidem inimicus in carcere occidisset itidem paenas dedit. Et cuius vitam nefariam omnes oderant, mortem per vim illatam ceu parridicium sunt prosecuti.
M. Ego non tam quid intedum factum sit quaero in praesentia, quam quo iure apud nos regnetur.
B. Igitur, ut eo redeamus, quemadmodum in primis regibus usque ad Kennethum tertium, qui primus regnum in sua familia stabilivit perspicuum est, quae [62] fuerit potestas populi in regibus creandis, et in ordinem redigendis, et necesse est ut is aut populo invito id fecerit, aut a persuaso impetraverit.
M. Negari non potest.
B. Porro si vi coegit populum sibi parere, populus quoque ubi primum suis viribus coeperit confidere violentum illud imperium poterit excutere, cum a regibus et populis recepta iura pronuncient, et natura clamet quicquid per vim fiat, simili vi solvi posse.
M. Quid si populus vel fraude circumventus, vel metu coactus in servitutem sese dederit? Quid causae praetendi potest, quin in quod semel conventum est, in eo perpetuo maneat?
B. Si tu mecum ex convento agis, quid causae est quin ego ex adverso eas causas ponam, cur pacta et conventa solvi possint? Imprimis autem quae vi metuque causa fiunt, apud omnes civitates de iis certum ius est, e naturae fontibus haustem. Per fraudem etiam circumventis iura dant restitutionem in integrum, idque maxime in pupillis, eisque personis servandum putant, quas optimo iure esse volunt. Quis igitur caetus iustius restitui quam populus universus postulet? Cui cum fit iniuria, ea non in unam aliquam civitatis partem, sed in omnia civilis corporis membra late permanat.
M. Scio in privatorum causis hoc ius usurpari, nec in ullos esse iniquum. Sed non est quod de hac re magnopere contendamus, cum illud sit longe credibilius (quod ab historicis etiam traditur) id ius populi vocoluntate regibus datum.
B. Credible est etiam non sine magna causa rem tantam fuisse impetratam.
[63]
M. Facile assentior.
B. Quam igitur causam potissimum fuisse arbitraris?
M. Quam aliam, nisi qui narratur? Taedium ambitionis, tumultus, coedes, bella intestina saepe cum internecione alterius partis, semper cum utriusque maximo damno. Nam qui regnum obtinebant, quod id pacatius liberis relinquerent, fratres et fere proximum quemque extinguere conabantur, quemadmodum apud Turcas fieri aduimus et apud phylarchos in nostris insulis et Hibernia fieri videmus.
B. Utris igitur istam contentionem putas magis fuisse perniciosam, populone an principibus?
M. Regibus certe, cum populi maior pars, secura sui, principum soleat spectare certamina, et semper victoribus in praedam cadat.
B. Principes igitur (ut videtur) sua potius causa quam ex utilitate populi in sua familia stabilem regni fidem constituere voluerunt.
M. Credibile est.
B. Ut autem rem ad perpetuum honorem, opes et incolumitatem suae familiae tantopere pertinentem impetrarent, verisimile est eos aliquid invicem de suo iure remisisse, et ut facilius populi voluntatem et studium tenerent et consensum impetrarent, aliquid ex adverso laxamenti dedisse.
M. Credo.
B. Illud certe mihi fateberis incredibile, ut pro tanto beneficio regibus impenso peiore se iure esse paterentur quam ante fuerant.
M. Incredibile prorsus.
B. Neque reges si id noxium et liberis suis et populo inutile scissent futurum, tanta ambitione id petissent.
[64]
M. Nequaquam.
B. Finge ergo aliquem e media concione liberi populi libere regem interrogare, “quid si cui regum filius sit stolidus? Quid si insanus? Eosne nobis constitues rectores, qui se ipsos regere non possunt?”
M. Nihil opinor opus fuisse ut hac exceptione uterentur, cum huic generi legibus sit prospectum.
B. Probe sane. Illud ergo vedeamus, si liberam legum potestatem reges a populo impetrassent, num ea inutilis fuisset, eis praesertim qui familiae suae in posterum prospectum volebant.
M. Quamobrem vero inutilem futuram censebimus?
B. Quod nihl aeque ad diuturnitatem dominationis faciat, ac temperamentum illud imperii, cum et regibus est honorificum et populo moderatum et salutare? Habet humanus animus sublime quiddem et generosum natura insitum, ut nemini parere velit, nisi ultiliter imperanti. Neque quicquam est valentius ad continendam humanam societatem quam beneficiorum vicissitudo, ideoque sapienter visus est Thopompus respondisse exprobanti uxori, quod adiectis ephoris vim imminuisset imperiis ac minus quam acceperat filiis reliquisset regnum, tanto inquit firmius.
M. Quod de diuturnitate narras video esse verissimum. Nam Scotorum et Cimbrorum regna longe omne quae in Europa sunt antiquissima reor, neque alia re id me consequuti videntur quam summi imperii moderatione, cum interim Francorum, Anglorum, Hispanorum regna toties ex aliis ad alias familias transierint. Sed nescio an reges illi nostri tam sapientes fuerint quam Theopompus.
[65]
B. Ut illi tam providi non fuerint, populumne putas tam stultum fuisse ut occasionem tam oportunam oblatam negligeret? Aut timore adeo perculsum aut seductum blanditiis, ut se sponte in servitutem daret?
M. Non fuit fortasse. Sed <si> fuerit (quod fieri potuit) adeo caecus ut quod in rem suam esset non viderit, aut cum viderit, tam commodi sui negligens ut contempserit, nonne merito sua stultitiae paenas luet?
B. Non est verisimile aliquid istorum factum esse, cum usque ad nostram aetatem contra observatum fuisse videamus. Nam praeterquam quod mali reges quoties tyrannidem in cives moliti sunt semper coerciti fuerunt, etiam in antiquis familiis vetusti moris quaedam vestigia adhuc remanent. Scoti enim prisci ad nostram usque aetatem suos eligunt phylarchos, et electis consilium seniorum adhibent, cui consilio qui non parent honore privantur. Quod igitur in partibus adhuc summa diligentia servatur, in omnium salute negligerent? Et qui in beneficii loco habiturus erat regnum legitum, ei se sponte in servitutem traderent? Et liberatem virtute partam armis defensam, tot seculis non interpellatam, eam sine vi, sine bello, nec expectanti condonarent? Istam enim potestatem regibus nostris nunquam fuisse, praeter supplicia male administrati regni toties expetita, Ioannes Balioli calamitas ostendit. Qui fere 260 abhinc anno a nobilitate reiectus est, quod se regnumque suum Eduardi Angli imperio subiecisset, inque locum eius Robertus Primus est suffectus. Ostendit id etiam perpetuus ille mos a primis usque temporibus continuatus.
M. Quem tu morem dicas?
[66]
B. Reges nostri cum publice inaugurantur populo universo sancte promittunt se leges et maiorum ritus veteraque instituta servaturos, eoque iure quod a maioribus acceperunt usuros. Ostendit totus ille ceremoniarum ordo, primique regum adventus in singula oppida, e quibus omnibus facile intelligi potst qualem a maioribus acceperint potestatem. Non aliam videlicet quam sui suffragiis electi in leges iurant. Hanc regnandi conditionem Davidi et posteris eius Deus proposuit: tandiu eos regnaturos promittit, quandiu illi legibus ab eo datis parerent. Haec quidem faciunt, ut verisimile sit non immensam, sed intra certos terminos constrictam et finitam potestatem reges nostros a maioribus accepisse. Accessit praeterea longi temporis confirmatio, et perpetui iuris a populo usurpatio, nullo unquam decreto publico reprehensa.
M. Sed vereor ut a regibus facile possit impetrari, ut ista verisimilitudine abducti in has leges, utcunque iuratas, aut a populis usurpatas concedant.
B. Ego quoque credo non minus esse difficile ut populo persuadeamus ut iure a maioribus accepto, tot seculorum usu probato, uno perpetuo tenore usurpato decedat. Neque puto necesse coniecturiis persequi quid sit facturus, cum videam quid fecerit. Quod si utriusque obstinata pertinacia res ad arma veniat, victor quidem quod volet ius victo dabit, sed tam diu dabit, donec qui in certamine erit inferior arma recollectis viribus resumet, quibus in contentionibus cum populi pernicie semper, sed cum exitio regem fere decertari solet. Ex hoc enim fonte omnes omnium regnorum interitus promanant.
M. Ita fieri necesse est.
[59]
B. Haec ego altius fortasse quam opus erat repetivi, ut perspicue intelligeres vetus regnandi apud nos ius quale fuerit. Nam si summo iure tecum egissem, multo breviore compendio quo volebam pervenire potuissem.
M. Quqanquam mihi iam propemodum satisfeceris, tamen it istud quale sit libenter ex te audiam.
B. Hoc igitur primum mihi velim respondeas, probes definitionem legis a iureconsultis positam, qui legem esse aiunt quod populus scivit, ab eo rogatus cui rogandi ius sit?
M. Probo equidem.
B. Consensimus autem legum vitiis deprehensis ab eisdem earum latoribus eas vel corrigi vel abrogare posse.
M. Consensimus
B. Illud autem opinor vides, qui nascuntur nobis reges eos et legibus et populi suffragio creari, non minus quam quos ab initio diximus electos, et adversus non modo vim et fraudem sed negligentiam quoque in legibus accipiendis non defutura populo legum latori remedia.
M. Video plane.
B. Id modo interesse quod lex de nostris regibus ante aliquot secula sit lata, regnum vero cum initur non ferri nova, sed vetus lex approbari solet. Apud eos vero qui singulis regibus eligendis habent comitia simul lex ferri, rex fieri et probari, regnum iniri solet.
M. Sic est.
B. Nunc ab initio si videtur quid inter nos convenerit breviter colligamus, ut si quid temere sit probatum, sit et paenitentia locus.
[68]
M. Placet.
B. Primum omnium visum est nobis regem populi causa creari, neque bono rege quidquam praestantius divinitus nobis dari, neque malo pestilentius.
M. Recte.
B. Malum etiam regem diximus vocari tyrannum.
M. Diximus.
B. Et quia non est tanta bonorum copia ut semper probi suppetant quos eligamus, nec tanta nascendi felicitas ut sors illa semper bonos offerat, si non quales optaremus, at quales vel consensus approbavit vel casus obtuilit pro regibus habemus. Ea autem quae est vel in elegendis novis, vel in oblatis forte nascendi approbandis alea in causa fuit, ut leges cuperemus quae regibus imperii modum facerent. Eae autem leges nihil aliud debent nisi expressa (quatenus assequi possumus) boni principis imago.
M. Id quoque sumus confessi.
B. Iam restat opinor ut de paena tyrannorum disseramus.
M. Id unum mihi reliquum videtur.
B. Igitur si rex omnia legum vincula perfringat, planeque hostem publicum se gerat, quid hic faciendum censes?
M. Haereo profecto. Nam etsi rationes a te expositae videantur convincere nullam nobis esse cum eo rege societatem, tamen diuturnae consuetudinis tanta vis est, ut apud me legis vigorem obtineat. Ea adeo pertinaciter in animis hominum haeret, ut si quem aliquando invexerit errorem, eum tolerare praestet, quam dum morbum assuetudine lenem curare contendimus, totius corporis statum labefactare. Ea enim quorundam [69] morborum est natura, ut dolorem quem afferunt praestat perferre, quam ancipitia remedia quaerere, in quibus experiundis ut caetera succedant, ita tamen acres dolores in medicando afferunt, ut ipso morbo morbi cura sit perniciosor. Deinde, quod me magis movet, video istam quam tu vocas tyrannidem divino confirmatam oraculo, et quod tu velut legum interitum execraris Deus legem regni vocat. Eius loci me magis movet autoritas quam omnia philosophorum argumenta. Inde me nisi explicaveris, non erunt apud me tanti hominum commenta, ut non confestim ad hostes deficiam.
B. In communi, ut video, errrore versaris, eoque gravissimo, qui tyrannidem tyrannide confirmare coneris. Quanta enim sit consuetudinis tyrannis in animis hominum ubi altius radices egit, et nimium saepe hoc seculo sumus experti, et historiae scriptor vetustus Herodotus vetusto nos monet exemplo. Sed mihi veteribus exemplis non est opus, tete ipse consule. Cogita tecum quot sint res, nec hae exiguae, in quibus rationem secutus ab inveterata tot seculis consuetudine desciveris, ut iam domesticis experimentis didicisse potueris nullam magis periculis esse plenam quam sit ista, quam nos sequi iubent via publica. Eam te iubeo diligenter circumspicere. Quot ruinas, quantas strages in ea videbis? Sed si ipsa (quod dicitur) luce clarius est, non est quod in re perspicua vel probanda vel illustranda diutius immorer. Quod autem ad eum attinet locum quem ex historia regum magis significas quam explicas, vide quaeso ne quae in tyrannorum vita dominus execratur, tu regibus ab eo concessa putes. Id ne fiat, primum te iubeo expendere [7o] quid populus a domino petierit, deinde quis novae petitionis causas habuerit, postremo quid populo dominus responderit. Primum regem petunt. At qualem? Legitimum? At habebant. Erant enim Samuel eis a domino, penes quem ius praeficiendi erat, datus, ius eis legitime ex legum divinarum praescripto multos annos dixerat. At filii eius cum ius eo seniore dicerent multa flagitiose faciebant, et adversus leges iudicabant. Nondum video causam cur status publici mutationem, sed emendationem potius exposcerent, aut certe a domino expectarent, ut qui non adeo pridem totam Heli familiam a stirpe evertit ob causam prope similem. Quid igitur petunt? Regem qualem vicinae gentes habebant, qui domi iudex, foris imperator esset. Erant autem re vera tyranni. Nam ut Asiae populi magis servili animo sunt quam Europaei, ita tyrannorum imperiis facilius parebant, neque usquam quod sciam ab historicis mentio sit legitimi regis in Asia. Praeterea tyrannum non regem hic describi vel ex eo facile apparet, quod in Deuteronomio formulam eis ante praescripserat, non modo ab hac diversam, sed etiam plane adversam, ex qua formula Samuel caeterique iudices tot annos ius dixerant. Quam cum reiicerent, dominus se reiectum ab eis conqueritur.
M. At non tyrannum, sed regem dominus eum ubique vocat.
B. Vocat quidem regem. Nam domino peculiare est, quoties alloquitur populum, populari uti sermone. Itaque vocabulo utitur cum vulgo communi, sed ne quem ambiguus eius usus deciperet, hic diserte exponit, quis esset eius vocabuli usus apud gentes vicinas.
[71]
M. Ista ut vera sint, illa tamen Pauli propius nos urgent, qui pro salute principum nos iubet orare, tantum abest ut detrectare imperium, multo minus detrahere de solio, detractosve trucidare permittat. At quos principes commendat ille nostris precibus? Omnium qui unquam fuerunt crudelissimos, Tiberios, Caligulas, Claudios, Nerones. Nam iis fere aequales sunt Pauli epistolae.
B. Quod autoritatis tantum in Paulo esse statuas, ut apud te omnium philosophorum et iureconsultorum scriptis una eius sententia praeponderet, recte mihi facere videris. Sed vide ut satis eius sententias expenderis. Non enim verba solum examinare oportet, sed quibus temporibus, ad quos, et cur scripserit. Primum igitur videamus quid Paulus scripserit. Scribit enim ad Titum cap. 3, Admone principibus et potestatibus subditos dicto obedire, ad omne opus bonum pratos esse. Vides opinor quos hic parendi constituat fines. Idem ad Timotheum cap. 2 scribit ut oremus pro omnibus, etiam pro regibus, et caeteris magistratibus, ut, inquit, tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Vides et hic quem orandi finem statuat: nempe non salutem regem, sed ecclesiae tranquillitatem. Ex quo non erit difficile orationis quoque formam concipere. In epistola autem ad Romanos regem etiam definit, prope ad dialecticam subtilitatem. Esse enim ait ministrum cui gladius a Deo sit traditus, ut malos puniat ac bonos foveat et sublevet. Non enim de tyranno, inquit Chrysostomus, haec a Paulo scribuntur, sed de vero et et legitimo magistratu, qui veri Dei vices in terris gerit, cui qui [72] resistit, certe Dei ordinationi resistit. Sed nec statim si pro malis principibus est orandum, hinc colligere debemus eorum vitiam non esse punienda, non magis certe quam latronum pro quibus etiam orare iubemus, nec si bono principi parendum est, ideo malo non erit resistendum. Quod si etiam causam quae Paulum ad haec scribenda impulerit respicias, vide ne vehementer hoc locus contra te faciat. Scripsit enim haec ut quorundam temeritatem castigaret, qui negabant imperia magisratuum Christianis esse necessaria. Nam cum potestas magistratuum adversus malos sit comparata, ut omnes aequo iure viveremus et exemplum iusticiae divinae inter homines remaneret, nullum eius usum esse contendebant inter homines adeo a vitiorum contagio alienos, ut ipsi sibi lex essent. Non igitur hoc Paulus de iis qui magistratum gerunt agit, sed de ipso magistratu: hoc est de functione et officio eorum qui aliis praesunt, nec de uno aut altero genere magistratus, sed de omni legitimi magistratus forma. Nec ei contentio est, cum eis qui malos magistratus coercendos putant, sed cum hominibus omne magistratus imperium detrectantibus, qui liberatem Christianam absurde interpretantes affirmabant indignum esse, ut qui a Dei filio essent emancipati a Dei spiritu regerentur, sub ullus hominis potestate eset. eorum errorum Paulus ut refelleret, ostendit magistratum rem esse non modo bonam, sed etiam sacram, nempe Dei ordinationem, et ad id institutium, ut hominum caetus et civitates ita continentur ut et Dei beneficia in se agnoscerent, et alii ab aliis iniuriam abstinerent. Qui in honore constituti essent, Deus legum suarum iusset esse custodes. Quod si leges (ut sunt) bonas esse fateamur, et custodes [73] honore dignos, et custodum munus rem bonam et utilem fateri cogemur.
At terribilis est magistratus. Quibus tandem? Bonisne an malis? Bonis terrori non est, ut qui ab iniuria eos tueratur, sin malis est terrori, nihil ad te qui spiritu Dei regeris. Quid ergo mihi opus ut magistratui sim subiectus? Inques, si domini sum libertus. Imo ut te domini libertum probes, pare eius legibus. Spiritus enim domini a quo te regi iactas, idem et legum est lator, et magistratuum probator, et parendi magistratibus auctor. Igitur et in hac parte facile inter nos conveniet magistratu in opitimis eium civitatibus opus esse, eumque omni honoris genere prosequendum. Quod si quis contra sentiat, eum insanum, intestabilem, atque omni supplicio dignum existimamus. Repugnat enim aperte Dei voluntati per scripturas nobis relevatae. Quod autem ad Caligulam, Neronem, Domitianum, et reliquos eius generis tyrannos attinet, cur violati iuris divini et homani paenae non debeant exigi? Nihi hic aput Paulum habes, qui de ipsa magistratuum potestate, non de malis male potestatem eam gerentibus disserat. Nec si ad Pauli regulam id genus tyrannorum examines omnino magistratus erunt. Quod si quis contendat malos etiam principes esse a Deo ordinatos, vide ne captiosa sit haec oratio. Deus enim ut malo nodo malum quod aiunt cuneum adhiberet, malum hominem malis puniendis interim praeficit, sed humanae malitiae Deum autorem esse nemo sanus audebit affirmare. Quemadmodum animadvertendi in malos eundem esse auctorem nemo ignorat. Magistratus quoque bonus fere malum hominem eligit, qui sit carnifex in paenis noxiorum repetendis. Hunc quidem carnificem etsi magistratus ad id munus [74] assumit, non protinus ei impunitas omnium scelerum tribuitur, nec superiorem esse vult quam ut legibus interrogari possit. Nam commorabor diutius in hac similitudine, ne adulatores aulici parum honorifice me de magistratu summo loqui clament. Sed, utcunque clamabunt, certe illud negare non possunt carnificis functionem partem esse muneris publici, ac fortasse etiam regii, vel ipsorum regum testinonio, qui quoties aliquis e ministris publicis violatur, se suamque maiestatem atque corpus violari querantur. Poena autem sceleratorum, ut si quid aliud, ad munus regium spectat. Quid praefecti urbium? Quid castrorum? Quod praetores? Quid ipsi consules? Iisne etiam Paulus nos subditos esse iubet? An pro privatis habet? At ab omnibus non modo minoribus magistratibus, sed ab eis etiam qui sunt regibus aequales ratio mali obiti imperii solet exigi. Velim ergo, qui ex Pauli verbis tantam regibus potestatam datam somniant, aut ostendant ex eodem Paulo solos reges potestatis nomine hic accipiendos, ideoque solos legum paenis eximendos, aut si cum potestates dicimus, intelligantur etiam alii magistratus ab eodem actore Deo in eundum usum institui, illud quoque velim ostandant, ubi omnes magistratus legibus soluti et a paenarum metu liberi pronuntientur, aut solis regibus ista immunitas sit concessa, ceateris, qui in potestate constituti sunt negata.
M. At potestatibus sublimioribus omnes vult esse subditos.
B. Iubet quidem, sed isto nomine potestatis necesse est, ut et caeteros magistratus comprehendat, nisi forte Paulum credamus existimare in civitatibus quae [75] rego careant imperio nullam potestatem, sed plane ἀναρχίαν esse.
M. Istud ego neque credo, nec est verisimile, eoque magis in hac sum sententia, quod omnium hius loci interpretum doctiorum consensus tecum facit, qui istam Pauli disputationem adversus eos institutam putant, qui omnes prorsus leges et magistratus nihl ad se pertinere contendebant.
B. Quid autem illud, quod nuper dixi? Credis ne tyrannos illos omnium saevissimos ad Pauli formulam pertinere?
M. Imo quid tu affers, cur id non credam? Praesertim cum Hieremias tam sollicite moneat Iudaeos, idque divinitus ut regi Assyriorum pareant, nec ulla ratione imperium eius reiiciant. Atque inde colligunt pari ratione caeteris quoque tyrannis quantumvis immanibus esse parendum.
B. Ut prius id quod posterius a te positum est respondeam, illud oportet animadvertas. Prophetam non iubere ut omnibus tyrannis pareant Iudaei, sed uni Assyrorum regi. Quod si tu ex quo, quod uni singulariter iussum est, legis formulam colligere velis, primum non ignoras (docuit id te enim dialectica) quam absurde sis facturis. Deinde periculum tibi erit, ne paribus te armis oppugnatores tyrannidis aggrediantur. Nam aut oportet ostentas quid sit in hac re singulare, cur eam omnibus ubique imitanda proponas, aut, si id non potes, confitendum erit ex aliis singularibus Dei mandatis quicquid de uno aliquo sit iussum, id ad omnes ex aequo pertinere. Hoc, si semel (quod tibi necesse erit) admiseris, statim ibi obiicietur Dei quoque iussu Achab occisum, praemium quoque [76] divinitus interfectori et promissum et praestitum. Itaque ubi tu eo refugies, omnibus tyranis ideo parentum, quia Deus per prophetam iusserit populum suum uni tyranno parere, statim tibi occinetur omnes tyrannos etiam a suis occidi debere, quia Achab iussu divino e copiarum suarum sit interfecturus. Igitur te admoneo ut firmius aliquod propugnaculum tyrannis e scriptura pares, aut ea in praesentia relicta ad philosophorum scholam revertaris.
M. De isto quidem cogitabo. Sed interim unde sumus digressi eo redeamus. Quod tandem e scripturis profers, cur liceat tyrannos impune occidere?
B. Primum id affero, quod cum diserte praeceptum sit, de scelere et sceleratis e medio tollendis sine ulla exceptione gradus aut ordinis, nusquam tamen in sacris literis tyrannis quam privatis magis est cautum. Deindeo quod definitio potestatis a Paulo tradita ad tyrannos nihil omnino pertineat, quippe qui imperii vim accommodent non ad populi utilitatem, sed ad suas libidines explendas. Praeterea animadverterndum diligenter quantum Paulus tribuerit episopis, quorum functionem miris et veris laudibus afficit, ut qui quodam modo regibus compositi ex adverso respondent, quatenus materiae utrique substratae natura patitur. Sunt enim alteri internorum, alteri externorum morborum medici, neque tamen alteros ab alterorum imperio solutos et liberos esse voluit. Sed quemadmodum episcopi in civili communione vitae exercenda sunt regibus subditi, ita et reges episcoporum spiritualibus admonitionibus patere debent. Horum autem episcoporum dico cum tanta sit amplitudo et dignitas eos neque lex ulla divina [75] aut humana scelerum poenis eximit. Et ut caeteros omittamus, Papa ipse, qui quasi episcoporum episcopus habetur, qui ita super regum omnium fastigium assurgit, ut deus quispiam inter homines haberi velit, nec a suis quidem canonistis, genere hominum ei addictissimo, legum paenas eximitur. Nam cum absurdum existimarant deum (non enim dubitant hoc nomine eum appellare) hominum animadversioni esse obnoxium, et iniustum putarent maxima scelera et faedissima flagitia cuiquam impunita fore, rationem excogitarunt qua et scelera plecterentur et Papa tamen sacrosanctus et inviolatus haberetur. Aliud enim Papae, aliud eius hominis qui Papa esset ius eximistimabant, et cum Papam, quem errare posse negant, legum cognitioni eximant, eum tamen hominem, qui est Papa, vitiis et vitiorum poenis obnoxium esse fatentur, neque magis disserendi subtilitate quam animadvertende severitate suam sentiam declararunt. Longum esset explicare qui pontifices sive (ut eorum more loquar) qui homines qui pontificum personam gesserint, non modo vivi magistratum eierare sint coacti, sed mortui etiam sepulchris eruti et in Tiberim proiecti sunt. Sed, ut vetera omittam, Pauli Quarti memoria recens in animis adhuc haeret, in hunc odium publicum sua Roma novi generis decreto nuper testata est. Iram enim cui ille erat ereptus in propinquos, in statuas, in pictas eius imagines exercuit. Nec debet haec interpraetatio subtilior tibi videri, qua potestatem ab eo qui praeest separamus, quam et philosophia agnoscit, et veteres interpretes probant, nec vulgus illud ineruditum et a disputandi subtilitate alienum ignorat. Neque enim opifices sellularii in suae artis probrum factum accipiunt, [76] si quis vel faber vel pistor ob latrocinium poenas luit, sed gaudent potius collegium suum facinorosis hominibus esse purgatum. Quod si quis contra sentiat, verendum reor ne potius hominum poena, quibus conscientia scelerum est coniunctus, quam collegii infamia dolere videatur. Neque reges opinor, si seorsum e facinorosis et adulatoribus consilia caperent, suamque magnitudinem non potius virtutum officiis quam impunitate scelerum metirentur, nec aegre ferrent tyrannorum supplica, aut ex eorum qualicunque interitu maiestatem regiam imminui existimarent. Quin repurgatam potius a turpissimae labe faeditatis eam gauderent, praesertim cum latronibus vehementissime, idque optimo iure, soleant irasci, si qui regium nomen suis maleficiis praetendunt.
M. Nec iniuria certe. Sed his tam omissis velim ad cetera capita quae ex te proposita sunt pergas.
B. Quae tandem capita dicis?
M. Nempe quibus temporibus, et ad quos Paulus ista scripserit. Aveo enim scire quid ista cognitio ad praesens argumentum faciat.
B. Mos his quoque tibi geretur. Ac primum ut de tempore agam, scripsit haec Paulus in ipsa nascentis ecclesiae infantia, quibus temporibus non solum crimine vacare, sed iniustas etiam criminandi causas quaerentibus locum maledicendi neminem dare oportebat. Deinde ad homines scripsit a diversis gentibus, atque adeo e toto Romani imperii corpore in unum coetum collectos. In iis autem pauci erant opibus insignes qui magistratum gererent aut gessissent, prope nemo. Qui inter cives censerentur, non adeo multi, et hi fere inquilini aut etiam magna ex parte [77] libertinae conditionis, caeteri fere opifices et servi. In his non deerant qui libertatem Christianam latius protenderet quam Evangelii simplicitas pateretur. Haec igitur multitudo a promiscua plebis turba, quae magno labore tenuem victum querebat, non tamen solicita esse debebat de reipublicae statu, de imperii maiestate, de regum vita et offficiis, quam de tranquillitate publica et ocio domestico. Neque iure amplius sibi vendicare poterat, quam ut sibi imperii qualiscunque laterent. Ea si quam publicae administrationis partem capessere tentasset, non modo stulta, sed insana prorsus existimari debebat, nedum a latebris suis prodiret, et rerum gubernacula tenentibus negotium facesseret. Compescenda etiam erat luxuries immatura, Christianae libertatis incommoda interpres. Quid igitur Paulus ad eos scribit? Nullum procul dubio novum praeceptum, sed illa tantum vulgata, ut cives magistratibus, servi dominis, viris uxores parerent, neque existimarent iugum domini quamlibet leve, nos officiorum vinculis liberare. Sed animo quam antea intentiore nos esse debere ut per omnes officiorum gradus nihil omitteremus quod ad hominum benevolentiam honestis artibus comparandum facere posset. Ita demum futurum ut nomen Dei propter nos inter gentes bene audiret, et gloria Evangelii latius propagaretur. Ad haec praestanda pace publica erat opus, cuius custodes erant, principes et magistratus, etsi mali.
Visne huius rei manifestam ante oculos tibi ponam imaginem? Finge ad Christianos qui sub Turicis vivunt aliquem e nostris doctoribus scribere, ad homines inquam re tenues, animo demissos, et inermes et paucos, et ad omnem omnium iniuriam expositos. Quid rogo aliud consuleret, quam quod [78] Paulus Ecclesiae quae tum Romae erat, quam quod Heremias in Assyria exulantibus consulebat? Illud autem certissimum est argumentum quod Paulus eorum hominum ad quos tum scribebat, non autem universorum civium rationem habebat, quod cum maritorum erga uxores, uxorum erga maritos, parentum in libros, liberorum erga parentes, servorum in dominos, dominorum in servos mutua diligenter persequatur officia, quod sit magistratus officium etsi scribat, non tamen eos nominatim (quemadmodum in superioribus ab eo factum est) compellat. Quam ob causam nulla eum ad reges magistratusque alios dedisse praecepta putabimus, praesertim cum eorum libido multo magis esset legum vinculis constringenda quam privatorum? Quam aliam causa arbitremur, quam quod nulli tum essent in Ecclesia reges et magistratus ad quos scriberet? Finge Paulum his temporibus vivere, quibus non modo populus, sed principes etiam Christianum nomen profitentur. Sit eodem tempore princeps aliquis qui non modo leges humanas, sed etiam divinas suae libidini censeat obnoxias esse debere; qui sua non modo decreta, sed etiam nutus pro legibus haberi velit; qui, ut inquit ille in Evangelio, neque Deum timeat neque revereatur homines; qui Ecclesiarum proventus scurris et balatronibus, ne quid nequius dicam, dividat; qui syncerioris religionis cultores irrideat, et pro stolidis et insanis habeat. Quid de his Paulus ad Ecclesiam scriberet? Si sibi consentire volet, eum se pro magistratu habiturum negabit. Christianis omnibus interdicet, ne convictu, ne colloquio, ne consuetudine eius utantur. Civilium legum paenas civibus relinquet. Nec praeter officium eos facere existimabit, si cum quo [79] lege divina nullam est ipsis commercium, eum ne suum esse regem arbitrentur.
At non deerit ex aulica servitute qui, quando perfugium honestum non suppetet, eo impudentiae perveniat ut dicat Deum populis iratum tyrannos immitere, quos velut ad paenas expetendas carnifices constituat. Quod ut verum fatear, tamen illud aeque verum est, Deum plerunque de plebe infima homines tenues et prope ignotos excitare tyrannicae superbiae et impotentiae ultores. Deus enim (uti ante dictum est) malum e medio tolli iubet, neque ordinem aut sexum aut conditionem, ac ne hominem quidem excipit. Neque enim acceptiores illu sunt reges quam mendici. Itaque vere asseverare possumus Deum omnium ex aequo patrem, cuius providentiam nihil latet, potentiae nihil resistit, nullum scelus impune relicturum. Porro existet alius qui poscet e literis sacratioribus exemplum regis a civibus puniti, quod si perferre non possem, non protinus effectum erit ut quod illic factum non legamus, id pro scelesto ac nefario confestim habeatur. Possum apud multas nationes plurimas ac saluberrimas recensere leges, quarum in sacris libris nullum est exemplum. Nam, ut omnium nationum consensus approbavit, ut quae lex iubet iusta, quae vetat iniusta habeantur, ita nulla unquam hominum memoria vetitum est, ut quod legibus non contineretur, id ne omnino fieret. Servitus enim ista nec unquam recepta est, nec rerum natura, tam foecunda novorum exemplorum, eam recipi patietur, ut quicquid lege aliquam iussum non sit, aut illustri exemplo proditum, pro nefario et scelerato sit habendum. Itaque si quis ex me requirat exemplum e sacrorum voluminum libris, ubi malorum regum paena probetur, [80] ego vicissim ab illo petam ubi reprehendatur. Quid si nihil sine exemplo geri placet, quota civilium institorum pars nobis restabit? Quota item legum? Maxima enim earum pars non ex veteri exemplo est desumpta, sed adversus novas et sine exemplo fraudes sancita.
Sed iam plura quam necesse erat exemplorum postulatoribus respondimus. Quod is Iudaeorum reges a civibus puniti non sunt, hi non magnopere ad nostrum institutum faciunt. Non enim ab initio a civibus creati, sed a Deo illis dati fuerunt. Itaque optimo iure, qui honoris eis erat auctor, idem et poenarum fuit exactor. Nos autem id contendimus populum, a quo reges nostri habent quicquid iuris sibi vendicant regibus esse potentiorem, iusque idem in eos habere multitudinem quod illi in singulos e multitudine habent. Omnia aliarum gentium quae sub legitimis regibus degunt iura nobiscum faciunt. Omnes nationes quae regibus a se electis parent hoc communiter sentiunt, quicquid iuris alicui populus dederit, idem eum iustis de causis posse reposcere. Hoc civitates omnes semper ius retinuerunt. Itaque Lentulus, quod cum Catilina de evertenda republica coniurasset se praetura coactus est abdicare, et decemviri legum Romanorum conditores, cum in summo magistratu essent, in ordinem sunt redacti, et Venetorum duces aliquot, et Chilpericus rex Francorum depositis imperii insignibus in monasteriis privati consenuerunt. Et non adeo pridem Christiernus Cimbrorum rex post vicesimum fere annum quam exutus est regno in custodia vitam finivit. Sed ne dictatura quidem (quod tyrannidis erat genus) non in populi potestate erat. Semperque id ius observatum est, ut beneficia publica male collocata repeti, et libertas [81] (cui iura maxima favent) libertis ingratis adimi posset. Haec de exteris nationibus hactenus dicta sint, ne soli videamur ius novum adversus nostros reges usurpasse. Quod autem ad nos proprie pertinent, res paucis verbis transigi poterit.
M. Quo pacto? Hoc enim libens audire cupio.
B. Possem enumerare duodecim aut etiam amplius reges quo ob scelera et flagitia aut in perpetuos carceres sunt damnati, aut exilio vel morte voluntaria iustas scelerum poenas fugerent. Sed ne quis vetera et obsoleta me referre causetur, si Culenos, Evenos et Fercardos commemorem, e patrum nostrorum memoria paucos proferam. Iacobum tertium omnes ordines iure caesum in conventu publico iudicarunt ob summam erga suos crudelitatem et flagitiosam turpitudinem, caveruntque in posterum ne cuiquam eorum qui coierunt consenserunt, pecuniam operamve contulerunt ea res fraudi esset. Quod igitur re gesta recte atque ordine factum iudicarunt, non est dubium quin et exemplum in posterum voluerint, nihilo certe minus quam L. Quintus, qui Servilum Ahalam laudavit pro tribunali quod Sp. Melium tergiversantem et renuentem in ius venire in foro trucidavisset, nec civili sanguine pollutum, sed tyranni caede nobilitarum ille cum existimavit, et universa posterorum series affirmavit. Qui civis affectantis tyrannidem caedem probavit, quid putas eum de tyranno in civium bonis latrocinium, in sanguine carnificam exercente facturum fuisse? Quid nosti homines? Nonne qui facinus perpetratum sunt publico decreto impunitate prosecuti, de eo si quando posterius acciderit legem statuisse tibi videntur? [82] Nihil enim ad summam interest de eo quod factum est iudices, an de futuro statuas. Utroque enim modo de facinoris genere, et auctoris paena vel praemio iudicatur.
M. Ista fortasse apud nostros homines valebunt. Foris autem nescio quomodo aliae gentes haec accepturae sint. Illis mihi satisfaciendum vides, non ut in iudicio de crimine, sed in publica luce de fama, nec mea (qui a suspitione procul absum) sed civium meorum. Vereor enim ne decreta, quibus te satis protectum putas, magis culpaturae sint exterae nationes, qua facinus ipsum plenum atrocitatis et invidiae. De exemplis vero quae proposuisti scis, ni fallor, quid pro cuiusque ingenio et iudicio in utranque partem dici soleat. Velim igitur (quoniam caetera non tam ex hominum decretis quam e naturae fontibus mihi visus es expedisse) si quid habes quod pro legis istius aequitate dicas, paucis exponas.
B. Etsi hoc inquam videri potest, pro lege a primis usque temporibus regni Scotici tot seculorum usu probata, populo necessaria, regibus nec iniqua, nec parum honesta, nunc demum παρανομίας accusata causam dicere apud exteros, tua tamen causa id experiar. Ac tanquam cum illis ipsis, qui tibi negotium facessere volent agerem, primum illud rogo, quid est quod hic reprehensione dignum arbitramini? Causamne cur quaesita est? An legem ipsam? Quaesita est enim ad coercendum iniustas regum libidines. Hoc qui damnat, eadem opera omnes omnium gentium leges damnet oportet, eandem enim ob causam omnes expetitae sunt. An legem ipsam reprehenditis? Regesque solvi legibus aequum existimatis? Id quoque an [83] expediat videamus. Ac populo quidem ut non expedire probem, non multis opus est verbis. Nam si recte superiore sermone medico regem comparavimus, ut non expedit populo impunitatem quam velit occidendi medico permitti, ita nec publice est utile in omnes promiscuam grassandi licentiam regibus donari. Populo igitur, cuius est in legibus ferundis summa potestas, non est quod succenseamus, si quemadmodum regem bonum sibi, ita regi non optimo legem praeesse velit. Quod si regi haec lex non sit ultilis, videamus an agi cum populo debeat, ut aliquid de suo remittat iure, et de ea abroganda non in trinundinum, sed more nostro in quadragesimum diem indicamus comitia. Interim ut de eadem hic inter nos disseramus, dic mihi, qui insanum vinculis liberat, commodumne insanientis tibi respicere videtur?
M. Minime.
B. Quid qui febre laboranti ita ut non multum absit ab insania frigidum assidue petenti det? Eumne bene mereri de aegrotante putas?
M. At ego de sanis regibus loquor. Et recte valentibus medicina, et sanis regibus opus esse legibus nego. Tu vero reges omnes malos videri vis, omnibus enim leges imponis.
B. Minime quidem omnes, sed nec universum populum existimo malum, et tamen lex universum una voce alloquitur. Eam autem vocem mali formidant, boni ad se nihil attinere putant. Ita nec reges boni quod indignentur huic legi habent, et mali, si saperent, legis latori gratiam haberent qui, quod ipsis inutilie futurum intelligebat, id ne eis liceret statuit. Quod profecto facient, si ad sanitatem aliquidando redibunt, [84] non secus ac morbo levati medicio gratias agunt, quem, quod aegrotantium cupiditatibus non obsequeretur oderant. Sin in sua perserverent reges insania, qui maxime eius obsequitur, is maxime iudicandus est inimicus. In hoc genere sunt adulatores, qui dum eorum vitia blandiendo fovent, morbum augent, ac tandem una fere cum regibus praecipites ruunt.
M. Negare certe non possum quin tales principes legum vinculis fuerint et sint constingendi. Nullum enim monstrum est violentius et magis pestiferum homine, ubi (ut in poetarum fabulis est) semel in belluam degeneravit.
B. Hoc tu multo magis dicas, si animadverteris quam multiplex animal sit homo, et quam e variis monstris compositum. Quam rem veteres poetae et acute perviderunt et eleganter expresserunt, cum Promethea tradunt in homine fingendos e singulis animantibus aliquam particulam in eum contulisse. Omnium sigillatim referre naturas infintum esset. Certe duo monstra teterrima in homine perspicue apparent, ira et libido. At leges quid aliud agunt aut expetunt quam ut haec monstra pareant rationi, utque rationi dum non obtemperant, ea suarum iussionem vinculis coerceant? Qui solvit igitur vinculis sive regem seu quemvis alium, non unum illie hominem solvit, sed duo monstra longe crudelissima adversus rationem immitit, et ad legum claustra perfringenda armat, ut recte ac vere mihi dixisse videatur Aristoteles, “qui legi pareat, eum Deo et legi parere; qui regi, homini et belluae.”
M. Etsi haec satis concinne dici videantur, dupliciter a [85] nobis erratum arbitror. Primum quod postrema cum prioribus mihi non satis convenire videantur. Deinde quod, ut caetera nobis constent, nihil mihi profectum adhuc videtur ad summam nostrae disputationis. Superius enim consensimus eandem regis et legis vocem esse debere. Hic eum legibus facimus obnoxium. Hoc autem ut concedamus maxime verum esse, quid tandem hac conclusione promovimus? Quis enim tyrannum e rege factum in ius vocabit? Ius enim sine vitibus vereor ut per se satis sit potens ad regem sui muneris oblitum coercendum, aut invitum ad causae dictionem trahendum.
B. Vereor ut satis animadverteris quae de regia potestae sunt superius disputata. Nam si animadvertisses, facile intellexisses ista quae modo recitasti non esse inter se pugnantia. Id quo facilius accipias, primum mihi responde, cum magistratus vel scriba praeit verba praeconi, nonne eadem est utriusque vox praeconis dico et scribae?
M. Eadem prorsus.
B. Uter tibi maior videtur?
M. Qui verba praeit.
B. Quid rex edicti auctor?
M. Maior utroque.
B. Ad hanc igitur imaginem componamus regem, lege et populum. Regis et legis eadem est vox. Uter auctoritatem habet ab altero? Rexne a lege, an lex a rege?
M. Rex a lege.
B. Unde id colligis?
M. Quia non rex legi, sed lex regi coercendo quaesita est. Et a lege id ipsum habet quod rex est. Nam [86] absque ea tyrannus esset.
B. Lex igitur rege potentior est, ac velut rectrix et moderatrix et cupiditatum et actionum eius.
M. Id iam concessum est.
B. Quid populi et legis? Non eadem vox est?
M. Eadem.
B. Uter potentior, populus an lex?
M. Universus opinor populus.
B. Cur id opinaris?
M. Est enim velut parens, certe auctor legis, ut qui eam ubi visum est condere aut abrogare potest.
B. Igitur cum lex sit rege, populus lege potentior, videndum num sit ad quem regem in ius vocemus. Hoc item excutiamus quae alterius causa sunt instituta, nonne sunt minoris illis quorum causa quaesita sunt?
M. Istud velim apertius.
B. Hac igitur sequere. Fraenum non equi causa comparatum est?
M. Equi scilicet.
B. Quid ephippia, phalerae, calcaria?
M. Eadem causa.
B. Equus autem si nullus esset, nullus harum rerum foret usus.
M. Nullus.
B. Equus igitur omnibus his praestantior est.
M. Quidni?
B. Quid equus? In quem usum expetitur?
M. In plurimos. Inprimis autem ad victoriam bello parandum.
B. Pluris igitur victoriam equis, armis, caeterisque rebus quae in usum belli parantur aestimamus.
M. Pluris profecto.
[87]
B. In rege creando quid potissimum spectarunt homines?
M. Populi, ut opinor, utilitatem.
B. Quod si nullus hominum coetus eset, regibus non foret opus?
M. Nihil prorsus.
B. Populus igitur rege praestantior.
M. Necesse est.
B. Si praestantior est, etiam et maior. Rex igitur cum ad populi iudicium vocatur, minor ad maiorem in ius vocatur.
M. At enim quando sperabimus illam foelicitatem ut populus universus in id quod rectum est consentiat?
B. Id quidem vix est sperandum. Expectare certe necesse non est, alioqui neque lex ferri, nec magistratus creari posset, neque enim ulla fere lex satis aequa est omnibus, nec hominum fere quisquam est ea populari gratia ut neminem habeat aut inimicum aut invidum aut obtractatorem. Id modo quaeritur, ut lex maiori parti sit utilis, et de candidato maior pars bene sentiant. Quod si maior populi pars legem iubere et magistratum creare potest, quid vitat quo minus et ipse de magistratu iudicare et iudices ei ferere queat? Aut si tribuni plebis Romani et ephori Lacedaemonii ad leniendam vim imperii sunt quaesiti, iniquumne cuiquam videri debet, si liber populus aut simili aut etiam diversa ratione in reprimenda tyrannidis acerbitate sibi prospexerit?
M. Hic ego propemodum videre videor, quid populus possit, quid autem velit aut ferat, difficile est iudicare. Maior enim pars fere vetera et consueta requirit, a novitate abhorret. Quod eo magis mirandum est, cum in cibus, vestitut, aedificiis totoque supellecitilis instrumento [88] sit inconstantia.
B. Noli putare haec a me dicta esse quod quicquam novi in hoc genere fieri velim, sed ut ostendereum id vetus fuisse, ut rex apud iudices causam diceret, quod tu propemodum incredibile, nedum novum credebas. Nam, ut omittam quoties id factum sit apud maiores, uti ante a nobis aliqua ex parte dictum est, et tute ex historia facile colligere potest, audistinique unquam ab eis, qui de regno conderent, itum esse ad arbitros?
M. Apud Persas quidem id factum aliquando audivi.
B. Et nostri scriptores idem a Grimo et Milcolumbi Secundo factum narrant. Sed ne id genus cognitorum a litigantibus ipsorum consensu assumi solere causeris, ad iudices ordinarios veniamus.
M. Hic vereor ne propemodum idem facias ac si quis in Oceano captandi balenis tendat retia.
B. Quamobrem vero?
M. Quia omnis prehensio, coercitio, animadversio potentioris est adversis inferiores. Regem vero ad quod iudices adesse iubebis? Ad eosne in quos ipsi summa iudicandi est potestas? Quos uno illi verbo veto possit compescere?
B. Quid si maior aliqua potestas reperiatur? Cui id iuris sit in regis, quod regibus est in caeteros?
M. Audire id cupio.
B. Hanc, si meministi, in populo diximus esse potestatem.
M. In universo quidem populo, aut in maiore eius parte. Illud etiam amplius tibi largior, in iis in quos populus aut maior pars populi eam potestatem transmiserit.
B. Bene facis, qui me isto laboro leves.
M. Sed non ignoras maiorem multitudinis partem vel [89] metu, vel praemiis, ve spe largitionis et impunitatis corrumpi, ut sua commoda et voluptates publicae utilitati atque etiam incolumitati praeferant, quae autem iis rebus non moveantur non adeo multi sunt.
Rari quippe boni numero sunt, vix totidem quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Omnis autem reliqua colluvies sanguine et rapinis saginata suam libertatem habet venalem, alienae invidet. Ut etiam eos praeteram quibus malorum quoque regum nomen est sacrosanctum, omitto etiam illos qui , etsi non ignorant quid liceat et aequum sit, tamen honestis periculis quietam inertiam praeferunt, et in eventus expectationem animo suspensi sua consilia componunt, aut fortunam partium non causam sequuntur. Haec quanta sit futura multitudo vides.
B. Magna profecto, nec tamen maxima. Nam tyrannorum iniuriae ad multos, beneficia ad paucos pertinere possunt. Cupiditas enim vulgi inexplebilis, velut ignis adiecta materia vehementius accenditur. Quod vero a multis aufertur per vim, paucorum magis alit famem quam satiat libidinem. Deinde talium fere hominum fluxa est,
Et cum fortuna statque caditque fides.
Quod si etiam in sententia maxime perstarent, tamen in civium numero non essent habendi. Violatores enim sunt humanae societatis, aut certe proditores. Quod vitium si in rege ferendum non est, multo minus in privato est tolerabile. Qui igitur cives habendi sunt? Qui legibus parent, societatem hominum tueuntur, qui labores omnes, omnia pericula malunt pro suorum salute obire quam in ocio ab honestate seiuncto per ignaviam consenescere, quo non praesentes [90] fructus, sed aeternitatis memoriam ante oculos propositam habent. Quod se quos timor et rerum suarum respectus a periculis revocar, tamen et facinoris praeclari splendor et virtutis pulchritudo animos diesctos eriget, et qui auctores, qui duces esse non audebunt, comites fieri non recusabunt. Itaque si cives non e numero sed dignitate censeantur, non solum pars melior, sed etiam maior pro libertate, pro honesto, pro incolumitate stabit. Quod si etiam tota plebs dissentiat, nihil istud ad praesentem disputationem facit. Non enim hic quid futurum sit, sed quid iure fieri possit quaerimus. Sed iam ad ordinaria iudicia veniamus.
M. Istud iamdudum expecto.
B. Si privatus quispiam praedium, aut agri sui partem contra quam aequum est a rege teneri contendat, quid hic privato faciendum censes? Cedetne agro, quoniam regi iudicem ferre non poterit?
M. Minime. Sed non regem, sed procuratorem eius adesse iubebit.
B. Iam istud perfugium, quo tu uteris, quam vim habeat vide. Mea enim ihil refert an ipse rex aderit, an eius procurator. Utroque enim modo regis periculo litigabitur, ei, non procuratori ex eventu iudicii damnum aut lucrum accedet. Ipse denique reius est, id est, cuius res agitur. Nunc tu velim consideres quam non modo sit absurdum, sed etiam iniquum de praediolo, de luminibus, de stillicidiis adversus regem iudicium dari, parricidii, veneficii, perduellionis nullum esse iudicium. In minoribus rebus severitate iuris uti, in maximis flagitiis summam licentiam et impunitatem permitti, ut plane verum esse videatur [91] antiquum illud, leges aranearum telis esse persimiles quae muscas detineant, animalia maiora transmittant. Neque iusta est illa quorundum querela et indignatio, qui dicunt neque honestum nec aequum esse ut de rege ab inferioris ordinis homine pronuntietur, cum in lite de pecunua vel agro iam id videant receptum, et summi secundum regem viri plaerunque causam dicant apud iudices, neque divitiis, neque nobilitate, nec rebus gestis pares, ac neque adeo multum supra vulgus eminentes, longeque maiore intervallo infra reos quam supremi ordinis homines sint infra reges. Nec ea tamen re optimates illi ac viri primarii de suia dignitate quicquam detractum existimant.
Quod si semel illud recipiamus, ut nemo apud iudicem nisi omnibus rebus superiorem sisti possit, expectandum erit tenuioribus, donec regi aut libeat aut otium sit, ut de nobili reo cognoscat. Quid quod istorum querela non modo iniusta sed etiam falsa est? Nemo enim qui ad iudicem venit ad inferiorem venit, praesertim cum tantus honos a Deo ipso iudicum ordini habeatur, ut eos non reges modo, sed etiam deos vocet, suamque quoad fieri potest dignitatem cum eis communicet. Itaque pontifices illi Romani, qui regibus pedes suos gratiose indulgebant osculandos, qui advenientibus ad se mulas suas obviam honoris causa mittebant, qui pedibus imperatorum cervices conculcabant, in ius vocati parebant, a iudicibus coacti se magistratu abdicabant. Ioannes Vicesimus secundus e fuga retractus, etiam in carcerem coniectus, ac vix tandem pecunia liberatus alium in suum locum surrogatum adoravit, atque illa adoratione iudicum sententiam approbavit. Quid synodus Basiliensis? Nonne communi omnium ordinum [92] consensu statuit atque sanxit pontificem subiectum esse senatui sacerdotum? Quibus autem rationibus ut id facerent patribus illis persuasum sit, e conciliorum actis repetere potes. Reges igitur, qui pontificum maiestatem tanto supra se fatentur eminere ut suae celsitudinis fastigio omnibus eis obumbret, nescio quo modo in eo suae dignitatis imminutionem positam censeant, quo pontifex e tanto altiore solio descendere se non putavit indignum, ut videlicet causam in concilio cardinalium diceret. Quid quod falsa est eorum querela, qui indignantur se ad inferioris tribunal sisti? Non enim in iudiciis damnat et absolvit nescio quis Titius, aut Sempronius, aut Stichus, sed lex ipsa, cui ut reges parerent, honorificum iudicarunt clarissimi imperatores Theodosius et Valentinianus. Eorum verba quoniam dignissima sunt omnium seculorum memoria hic apponam. Digna (inquiunt) vox maiestate regnantis regnantis legibus se alligatum principem fateri. Et re vera imperio maius est submittere legibus principatum, et oraculo praesentis edicti quod licere alii non patimur, indicamus. Haec optimi principes et senserunt et sanciverunt, neque pessimi eadem non vident. Nero enim in morem citharedorum cultus non modo, gestus, et motus eorum observasse dicitur, sed etiam cum in iudicium est ventum inter spem timoremque sollicitus de victoria stetisse. Etsi enim se victorem declaratum iri sciret, tamen victoriam honestiorem fore existimabat, si non adulatione iudicantium, sed legitimo certamine esset adeptus, legisque observationem non ad imminutionem auctoritatis, sed ad victoriae splendorem facere opinabatur.
M. Non est, ut video, tam insolens tua oratio quam [93] initio putaram cum reges parere legibus volebas, nititur non tam philosophorum quam regum, imperatorum et conciliorum Ecclesiae autoritate. Sed quod hic dicis non hominem sed legem esse quae iudicet, non satis assequor.
B. Revoca paulum superiora in memoriam. Nonne regis et legis eandem esse vocem diximus?
M. Factum.
B. Quid scribae et praeconis, cum legem pronuntiat?
M. Eadem.
B. Quod iudicis, cum legem decreto suo praetexit?
M. Eadem.
B. Uter vero ab utro auctoritatem habet, iudexne a lege, an lex a iudice?
M. A lex iudex.
B. Vis igitur sententiae a lege est, sola vero verborum pronuntatio iudicis.
M. Videtur.
B. Imo nihil certius. Iudicum enim sententiae secundum legem pronuntiatae ratae sunt, secus rescinduntur.
M. Nihil verius.
B. Vides igitur ex lege iudici, non e iudice lege auctoritatem esse.
M. Video.
B. Nec pronunciantis humilitas dignitatem legis imminuit, sed legum dignitas, sive rex, sive iudex, sive praeco eam pronunciet semper est eadem.
M. Prorsus.
B. Lex igitur semel sancita primum vox est regis, ac deinde aliorum.
M. Ita est.
B. Rex igitur cum a iudice damnatur, lege damnari videtur.
[94]
M. Plane.
B. Si a lege, igitur sua ipsius voce damnatur, siquidem eadem est legis et regis vox.
M. Sua ut videtur, non minus quam si literis sua manu scriptis teneatur.
B. Quid est ergo quod de iudice tantopere laboramus, cum regis ipsius confessionem, hoc est legem, teneamus? Quin in hoc inspiciamus, quod modo mihi venit in mentem. Rex cum in quavis causa pro iudice sedet, nonne omnes alias personas deponere debet, fratris, patris, propinqui, amici, inimici, solamque iudicis personam retinere?
M. Debet.
B. Eiusque unius meminisse personae quae actionis propria est?
M. Vellem istud magis perspicue diceres.
B. Adverte igtur. Cum quis rem alienam clam involat, quid eum facere dicimus?
M. Furari opinor.
B. Quod nomen ei damus ob hanc actionem.
M. Furis videlicet.
B. Quid aliena uxore qui utitur tanquam tua?
M. Maechari.
B. Quem eum vocabimus?
552.M. Iudicem sane.
B. Caeteris quoque ad hunc modum ab actionibus quas tum agunt nomina recte dari possunt.
M. Possunt.
B. Rex igitur cum ius dicet alias omnes personas exuet.
M. Exuet profecto, et eas maxime quae in iudicando alteri litigantium officere possunt.
[95]
B. Quid de quo iudicatur? Quod ei nomen ab actione dabimus?
M. Reum vocare possumus.
B. Et is nonne aequum est ut personas quae iudicio possunt officere exuat?
M. Certe is etiam si quas alias personas quam rei gerat, eae tamen nihil ad iudicem pertinent, cum ne pauperis quidem in iudicando Deus rationem haberi velit.
B. Igitur si quis qui pictor est et grammaticus iudicio contendat de arte pingendi adversus eum qui pictor est, grammaticus vero non est, nihil ei grammaticae scientia hic prodesse debet?
M. Nihil.
B. Nec pingendi peritia si ei de grammatica sit contentio?
M. Nihilo magis.
B. Igitur in iudicio iudex unum agnoscet nomen, criminis videlicet, de quo reum adversarius accusat.
M. Unum.
B. Quid si rex fiat parricidii reus, nomen regis an quicquam ad iudicem attinet?
M. Nihil, sed parricidae tantum, non enim in controversiam de regnit sed de parricidio.
B. Quid si duo parricidae in ius vocentur, alter rex, alter pauper: nonne par cognitio iudicis erit de utroque?
M. Par. Nec minus vere quam eleganter mihi dictum videtur a Lucano, Rheni mihi Caesar in undis
Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.
B. Vere profecto. Non igitur de rege et paupere hic iudicabitur, sed de parricidis. Tum enim de rege [96] iudicaretur, si quaereretur de duobus uter esse debeat rex, aut si in quaestionem veniat rexne sit Hiero an tyrannus, aut si quid aliud in quaestionem veniat quod proprie ad regis functionem pertineat, veluti de pictore sit iudicium, qum quaeritur ecquid sciat artem pingendi.
M. Quid si rex sua sponte nolit, nec vi cogi possit, ut in ius veniat?
B. Haec ei causa cum omnibus facinorosis est communis. Nullus enim aut latro aut veneficus ultro in ius veniet. Sed scis, opinor, quid lex permittat, furem nocturnum quovis modo, diurnum si telo se defenderit interficere. Quod si aliter quam vi in ius protrahi non possit, meministi quid tum fieri soleat. Latrones enim potentiores quam ut iure cum eis agi possit, bello et armis persequimur. Nec alia fere bellorum omnium causa praetenditur inter nationes, populos, et reges, quam iniuriae, de quibus cum iudicio non potest decerni, ferro cernitur.
M. Adversus hostes quidem ob istas causas bella geri solent. Cum regibus alia ratio est, quibus iureiurando sanctissimo interposito ad parendum sumus obstricti.
B. Obstrict quidem sumus. Sed illi contra priores promittunt se ex aequo et bono ius dicturos.
M. Ita res habet.
B. Mutua igitur regi cum civibus est pacto.
M. Ita videtur.
B. Quis prior a conventis recedit, contra quam pactus est facit, nonne is pacta et conventa solvit?
M. Solvit.
B. Soluto igitur vinclo quod regem cum populo continebat, quicqid iuris ex pactione ad eum, qui pacta [97] solvit pertinebat, id reor amittitur.
M. Amittitur.
B. Is etiam cum quo erat conventum aeque sit atque ante stipulationem erat liber.
M. Eodem plane iure, atque eadem libertate.
B. Rex autem si facit quae sunt solvendae societati humanie, cuius causa fuit creatus, quid eum vocamus?
M. Tyrannum opinor.
B. Tyrannus autem non modo non iustum habet imperium in populum, sed etiam populi hostis est.
M. Hostis profecto.
B. Cum hoste ob graves et intolerabiles iniurias est iustum bellum.
M. Iustum sane.
B. Quid in quo, quod cum hotius humani generis hoste, hoc est tyranno geritur?
M. Iustissimum.
B. Bello autem cum hoste iusta de causa semel suscepto iu est non modo universo populo, sed singulis etiam hostem interimere.
M. Fateor.
B. Quid tyrannum hostem publicum, quocum omnibus bonis perpetuum est bellum? Nonne singuli e tota generis humani multitudine iure omnes bellorum paenas ab eo expetere possunt?
M. Video nationes fere omnes in sa fuisse sententia. Nam et Thebe laudari solet, quod meritum, et Timoleon, quod fratrem, et Cassius, quod filium interfecerit, et Fulvius, quod filium ad Catilinam proficiscentem, et Brutus, quod filios et propinquos cum reducendi tyranni consilia eos rescisset inisse, necaverit, [98] et publice praemia erant tyrannicidis et honores a multi Graeciae civitatibus instituti, adeo (quod ante dictum est) nullum ne humanitatis quidem vinculum cum tyrannis esse existimabant. Sed quid singulorum assensum colligo, cum possum universi prope orbis testimonium proferre? Quis enim Domitium Corbulonem non graviter reprehendit quod adeo generis humani salutem neglexerit ut Neronem, cum facile posset, imperio non deiecerit? Nec a Romanis modo est reprehensus, sed a Tyridate Persarum rege, nihil minus metuente quam ne id exemplum ad se aliquando pertineret. Sed nec pessimorum hominum animi crudelitate efferati ab hoc publico in tyrannos odio ita sunt liberi, ut non aliquando invitis erumpat et ad imaginem veri et honesti eos torpere et obstupescere cogat. C. Caligulae crudelissimi tyranni pari crudelitate ministri cum caeso domino tumultuarentur, et caedis auctores ad supplicium deposcerent, subinde vociferantes quis imperatorem occidisset, Valerius Asiatus homo consularis, e loco conspicuo unde audiri et cerni posset, exclamavit utinam ego eum occidissem! Ad hanc vocem homines prope omnis humanitatis expertes velut attoniti a tumultu cessarunt. Tanta enim vis est honesti ut levissima specie eius animis oblata impetus violenti conquiescant, et furor incitatus relanguescat, et rationis imperium amentia velit nolit agnoscat. Neque isti, qui nunc caelum terrae clamoribus miscent aliter sentiunt. Id autem vel hinc facile intelligimus, quod quae nunc gesta reprehendunt, eadem autem in speciem atrociora e vetere historia cum recitantur, laudant et probant, ex eoque aperte demonstrant se magis privatis affectionibus obsequi quam publico aliquo damno commoveri. [99] Sed quid certiorem testem quaerimus <quam> quid tyranni maerantur ipsorum conscientia? Inde ille perpetuus ab omnibus et potissimum a bonis metus, et gladium quem in alios destrictum semper habent, suius cervicibus semper impendentem vident, et suo in alios odio aliorum in se animos metiuntur. Contra vero boni neminem metuendo saepe creant sibi periculum, dum non ex vitiosa hominum natura, sed e suo in alios merito aliorum in se benevolentiam expendunt.
B. Verum igitur illud existimas, tyrannos in saevissimarum belluarum numero habendos, tyrannicamque violentam magis esse contra naturam quam paupertatem, quam morbos, quam mortem caeteraque mala quae possunt hominibus sponte naturae accidere.
M. Equidem cum rationum momenta mecum expendo, non possum negare quin ista vera sint. Sed cum pericula et incommoda occurrunt quae hanc sententiam subsequuntur, continuo velut iniecto fraeno animus nescio quomodo labascit et a recto illo nimium Stoico et severo ad utilitatem se inflectit et prope deficit. Nam si cuivis tyrannum occidere licebit, vide quantum ad nequitiam fenestram hominibus improbis aperias. Quantum bonis periculum crees. Malis licentiam permittas, omnibus omnium rerum perturbationem immitas. Quis enim cum regem bonum, aut certe non pessum, occiderit, non istam honesti speciem suo scelerei praetendere poterit. Aut si etiam quivis e civium bonorum numero dignum omni supplicio principem vel occidere frustra tentaret, vel etiam cogitatum facinus peregerit, quantam omnium rerum confusionem sequi necesse est, dum et mali [100] tumultuabuntur, indignati ducem sibi ereptum, nec omnes boni factum probabunt? Nec qui probabunt omnes auctorem libertatis adversus scelestam factionem defendent, et plaerique obtentu honesto pacis suam segnitiem velabunt, aut potius virtutem alienam calumniabuntur quam suam fatebuntur ignaviam. Haec profecto utilitatis privatae recordatio, et publicae causae desertae excusatio, et periculorum metus animum plaerisque si non frangit, certe debilitat, et tranquillitatem etsi non certissimam cogit incertae libertatis expectationi praeponere.
Tu si memoria teneas superiora, facile metus hic tuus discutietur. Diximus enim quasdam esse tyrannidas populi liberis suffragiis comprobatas, quas ob administrationis moderationem regiis nominibus dignamur. Nemo me auctore non modo quenquam horum, sed nec eorum qui per vim vel fraudem dominatum sibi peperunt violabit, si modo civilis animi temperamentum in gubernando adhibuerint. Tales fuerunt apud Romanos Vespasianus, Titus, Pertinax, Alexander apud Graecos, Hiero Syracusis, qui licet vi et armis imperium pepererunt, tamen iusticia et aequitate meruerunt ut inter iustos reges censeantur. Praeterea ego in hoc genere quid fieri iure possit aut debeat explico, non ad rem suscipiendum exhortor. In illo enim satis est rei notato, et dilucida explicatio. In hoc vero, et in suscipiendo consilio opus est, in aggrediendo prudentia, in efficiendo virtute. Haec cum temporis, personis, locis, caeterisque re generendae instrumentis aut iuventur aut evertantur, si quis temere attentaverit, nihil magis eius erroris culpa ad me pertinet quam medico qui remedia morborum [101] commode descripsit eius culpa est praestanda, qui alieno tempore ea aegrotantibus dederit.
M. Unum mihi adhuc ad absolvendum hanc disputationem deesse videtur. Id si adieceris cumulatum abs te beneficium accepisse me existimabo, nempe si quae sit Ecclesiae censura de tyrannis ex te intelligam.
B. Eam cum voles ex epistola priore Pauli ad Corinthios tibi sumere licebit, ubi apostolus vetat cum palam facinorosis aut flagitiosis ullum convictus, aut sermonis habere commercium. Id si inter Christanos observaretur, sceleratis, nisi respicerent, fame, frigore, et nuditate pereundum esset.
M. Gravis profecto sententia. Sed nescio an populus, qui tantum solet magistratibus ubique tribuere, sub hac formula reges etiam complectendos credet.
B. Certe veteres ecclesiastici scriptores ita ad unum Pauli sententiam intellexerunt. Nam et Theodosium imperatorum Ambrosius e caetu Christianorum exclusit, et Theodosius episcopo paruit. Nec ullius, quid sciam, episcopi factum antiquitas maioribus est laudibus prosecuta, nec ullius imperatoris modestia magis est commendata. Ad rem autem quantum interest, an extra civitatem Christianam pellaris, an igni et aqua tibi interdicatur? Magistratibus enim omnibus, adversos eos qui facere imperata recusant, hoc gravissimum est decretum, et illud ecclesiasticorum. Utriusque autem imperii spreti paena mors est, sed alter corporis, alter totius hominis interitum denuntiat. Igitur Ecclesia (quae multo leviora crimina morte punienda censet) quem vivum e coetu bonorum expellit, mortuum in coetum cacodaemonum relegat, non eum morte dignum existimabat? Pro [101] aequitate causae satis multa mihi dixisse videor. Quae si exterorum quibusdam minus placeant, considerent rogo quam inique nobiscum agant. Nam cum permultae per Europam sint nationes et magnae et opulentae, suaeque cuique leges, arroganter faciunt qui formulam regnandi quam ipsi habent omnibus praescribunt. Helvetii rempublicam habent, Germania nomine imperii regno legitimo utitur, civitates (ut audeio) nonnullae per Germaniam optimatibus parent, Veneti dominatum ex his omnibus habent temperatum, Moscovia tyrannide gaudet. Nos regnum exiguum quidem, sed iam bis mille annos ab exterarum gentium imperio liberum tenemus. Reges legitimos ab initio creavimus, leges et nobis et illis aequas imposuimus, utiles fuisse temporis diuturnitas commonstrat. Earum enim observatione magis quam armis adhuc hoc regnum statit.
Quae tandem iniquitas est haec, velle ut leges, quarum utilitatem tot seculis experti sumus, aut abrogemus aut negligamus? Aut quae est ista impudentia, ut qui suum imperium tueri vix possunt, alieni regni statum et ordinem labefactare conentur? Quid quod nostra instituta non modo nobis, sed vicinis etiam sunt utilia? Quid enim ad pacem cum finitimis retinendam utilius esse potest, quam regum moderatio? Ex eorum enim immoderata libidine iniusta bella temere plaerunque suscipiunter, scelerate geruntur, turpiter deponuntur. Quid porro inutilius ulli civitati quam malae apud finitimos leges, quarum saepe contagio serpere latius solet? Aut cur nobis unis molesti sunt, cum tot circumcirca nationes aliis atque aliis legibus et institutis utantur, penitus eiusdem nullae? Aut cur nunc demum molesti sunt, cum novi nihil statuamus, sed in vetere iure [103] perseveremus, cum nec soli, nec primi, nec nunc primum his institutis utamur? At non placent quibusdam nostrae leges, fortasse nec suae. Non inquirimus curiose in aliorum instituta. Nostra nobis relinquant tot annorum experimento perspecta. Num eorum concilia turbamus? Aut qua tandem in re illis molesti sumus? At seditiosi estis, aiunt. Possem libere respondere, quid ad illos? Nostro periculo, nostro damno tumultuamur. Possem enumerare seditiones non paucas et civititatibus et regnis non inutiles. Non utar ista defensione. Nego ullam gentem minus esse seditiosam. Nego ullam unquam in seditionibus fuisse moderatiorem. Inciderunt multae contentiones de legibus, de iure imperii, de regni administratione, sed semper summa rerum salva. Nec certatum est, ut apud plaerosque populos, cum plebis pernicie neque principum odio, sed amore patrio, studio legum tuendarum.
Quoties nostra memoria steterunt in procinctu magnae ex adverso acies? Quoties non modo sine vulnere, sed sine noxa, sine convitio discessum est? Quoties simultates privatas publica sedavit utilitas? Quoties intestina odia de hostium adventu rumor extinxit? Nec in seditionibus tamen magis modesti quam fortunati fuimus, cum semper fere quae pars erat iustior eadem fuerit felicior, et velut civilia moderate exercuimus odia, ita utiliter consensimus in concordiam. Haec in praesentia occurrunt, quae sermones malevolorum compescere, pertinaciores refellere, aequioribus satisfacere posse viderentur. Quo audem iure apud alios regnetur, non putavi multum nostra interesse. Nostrum morem paucis recensui sed pluribus quam institueram tamen, aut quam res expetebat, quia tibi uni hunc laborem [104] suscaepi, qui si abs te comprobetur satis habeo.
M. Mihi quidem, quod ad me attinet, abunde satisfecisti, quod si ego item aliis satisfacere potero, magnum ex hoc sermone fructum caepisse, et molestia maxima levatum esse me existimabo.
REGEM non faciunt opes:
Non vestis tyriae color:
Non frontism nota regiae:
Non auro nitidae trabes.
Rex est qui posuit metus:
Et diri mala pectoris:
Quem non ambitio impotens;
Et nunquam stabilis favor
Vulgi praecipitis mouet.
Non quicquid fodit occidens:
Aut vnda Tagus aurea
Claro deuehit alue o,
Non quicquid lybicis terit
Feruens area messibus.
Quem non concutiet cadens
Obliqui via fulminis,
Non Eurus rapiens mare:
Aut saeuo rapidus freto
Ventosi cumor Adriae.
Quem nonlancea militis,
Non strictus domuit calibs;
Qui tuto pofitus loco
Intra se videt omnia.Occurritque suo libens
Fato: necqueritur mori.
Reges conueniant licet,
Qui sparsos agitant dachas,
Qui rubri vada littoris,
Et gemmis mare lucidum
Late sanguineum tenent:
Aut qui Caspia fortibus
Recludunt iuga Sarmatis,
Certet Danubium licet
Audet qui pedes ingredi,
Et quocunque loco iacent
Seres vellere nobiles
Mens regnum bona possidet.
Nil vilis opus est equis:
Nil armis: & inertibus
Telis quae procul ingerit
Parthus cum simulat fugas;
Admotis nihil est opus
Urbes sternere machinis
Longe saxa rotantibus.
Rex est qui metuit nihil:
Hoc regnum sibi quisque datFINIS.